{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 46","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/46.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Definitio haec & si vera sit, & modus describendi Circulum sine Geometrarum ope satis cognitus, pro accurata tamen haberi non debet. Debuit enim pstendisse priùs hujusmodi figurae constructionem sive generationem quaenam esset, ut sciremus aliquam in rerum natura figuram esse, in qua ab unico Puncto ad figurae extremum omnes undequaque Lineae essent inter se aequales. Quod quidem, illis qui nunquam Circulum describi viderant, videri posst incredibile. B. Quomodo autem definiendus est Circulus per generationem? A. Circulus est figura descripta per Lineae in plano existentis, & cujus unus terminus quiescit, circum luctionem. Qua Methodo definiendi utitur etiam Euclides in Definitione Sphaerae, Coni, & Cylindri. Decima sexta est, hoc verò Punctum Centrum Circuli appellatur, id est, Punctum quod in generatione Circuli quiescebit. Decima septima haec est, Diametor autem Circuli est recta quaedam per Centrum ducta, & ex utraque parte in Circuli Peripheria terminata, quae Circulum bifariam secat. In qua nihil est non accuratum, nisi quoà postrema verba, quae Circulum bifariam secat, abundent. Definitio enim Diametri absoluta erat sine illis verbis, quae inter Axiomata vel potius inter demonstrata Theoremata ponenda erant. Definitiones caeterae usque ad tricesimam quintam, (quae Elementi primi postrema est) ut facillimae, ita etiam accuratissimae sunt. Ipsa autem postrema hae est, Parallelae sunt Lineae rectae, qua cum in eodem sint plano, & ex utraque parte in infinitum producantur in neutram sibi mutuò inciduat. B. Quid in hac Definitione reorehendis? A. Definitionem hanc Parallelarum rectarum (quod attinet ad usum satis bonam esse non nego. Sed quoniam Paralleliimus omnis tam rectarum, quam curvarum, tam linearum, quam superficierum, ejusdem est naturae & una definitione universali comprehensibilis, rectius fortasse fecisset si Parallellas simpliciter definisset. Praeterea nisi causa aliqua in definitione Parallelarum rectarum appareat, quare duae rectae nunquam concurrant, absurdum non erit si hujusmodi Lineas possibiles esse negaverimus. B. Defini ergo simpliciter Parallelas. A. Duae Lineae quaecunque (sive rectae sive curvae) item duae Superficies, planae vel non planae, Parallelae sunt, in quas incidentes Lintae rectae facientesque cum utraque Angulos aequales ad easdem partes sunt semper ipsae iater se aequales. B. Video jam quare Parallelae concurrere inter se non possunt; distinentur enim ubique ab aequalibus rectis iisdemque aequaliter & ad easdem partes inclinatis. Rectè autem apponuntur verba illa ad easdem partes; nam alioqui definitio non esset Parallelarum simpliciter, sed solummodo rectarum. Sequuntur postulata tria.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 45-2","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/45-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/45-2"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/47"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}