{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 48","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/48.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"A. Nonne locus locato congruere accuratissime dicitur? Nonne Euclides aequalia esse dicit quaecunque sibi congruunt? B. Est Axioma 8 Elem. primi. A. Quoniam igitur corpus utrumque successive loco eidem congruit, id est, loco eidem est aequale, erunt quoque duo illa corpora (per Communem notionem primam) inter se aequalia. B. Ita videtur. Quid autem est quod tot non modo Philosophos sed etiam Mathematicos, ipsosque Professores potuit in errorem hunc turpissimum inducere? A. Accidit plerisq hominibus circa ea quae ignorant, idem quod pecoribus; ut enim pecora ductorem gregis primum erumpentem quacunque, ignara periculi, sequi solent, ita & homines in quodlibet absurdum a Principe opinionis ducti facile incidunt. B. Sed quid fefellit ipsos prmos! A. Fallere primos solet quod cum sustinuerint dogma aliquod verisimile quidem sed tamen falsum, & a dissentientibus, difficultatibus urgentur, quas superare nesciunt, ne errasse videantur, fingunt possibilia esse quae non sunt possibilia, vel dicunt, aliquid quod non possit intelligi; recipitur tamen ab iis qui malunt sine molestia habere quod dicant, quam cum molestia quod sentiant. B. Videntur autem intelligere aliquid per rarefactionem & condensationem, alioqui non insultarent in eos qui sentiunt contrarium. A. Puto hoc sentiunt, intumescente aliquo corpore, nihil illi admisceri corporis adventitii, ut verbi causa, bulliente aqua nihil admisceri putant aeris, sed ipsam aquam eandem existentem, in majus extendi spatium loci. Sed ipsos qui doctrinam hanc de rarefactione & condensatione docere solent, unico tantum argumento cessuros credo, nimirum si qui stipendium Wallisio, dispensatores beneficii Saviliam soluturi sunt, pro solidis numerarent illi totidem semisolidos, dicerentque solidos esse (frigore cui fortuito expositi fuissent) condensatos, non puto crederet Wallisius id fieri (quicquid aliâs scribere soleat) potuisse. Secunda definitio est, Multiplicis, proba, nec difficilis, Tetia est, Rationis, satis inepta. Ratio (inquit) est duarum magnitudinum ejndem generis mutia quaedam habitudo. B. In telligo B.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/47"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 49","label":"49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/49"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}