{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 49-2","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 49-2","ref":"49-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/49-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/49-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/49-2.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"A. Quia nempe Ratio non est simpliciter magnitudo, sed cum relatione ad aliam magnitudinem, juxta quam relationem, una Inaequalitas, id est, una Ratio Inaequalium, aliâ major, aliâ minor esse potest; una autem aequalitas non potest. At ea quorum alia majora, alia minora esse possunt quanta sunt, caetera non sunt. Absurdum enim esset rogare quanta est aequalitas, contra vero rogare quanta sit Inaequalitas, absurdum non est. B. Sed Wallisius in eodem esse dicet Praedicamento tum Aequalitatem tum Inaequalitatem; & proinde, si altera earum sit quantitas, alteram etiam esse quantitatem. A. Quidnam est illud Praedicamentum? An domus aut Apotheca aliqua unde omnes aequalitates inaequalitatesque (quando usus erit) depromendae reconduntur? B. Praedicamentum est vocabulorum series, secundum amplitudinem signifi cationum ab Aristotele ordinata. A. Scio, scio has nugas. Nimirum ex nominum (arbitrio Aristotelis) ordinatione naturam rerum aestimare solere eos, qui ingenio sapiunt alieno; cum e contra ex cognitione naturae disponi debeant ipsa nomina. B.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 49","label":"49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/49"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 50","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/50"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}