{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 54","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/54.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"tum in Elencho contra Habbium, tum in Tractatu Elenchtco contra Meyhomium. A. Tanto est indoctior. Sed ego tibi negotium illud facile expedibo: Euclides enim vocibus illis διπλασιὸς & διπλασίων pro eadem re promiscue utitur, sicut Latini vulgò duplum & duplicatum. Voce διπλασίων etiam in Proportionibus utitur Euclides pro dupla. Lege Prop. ult. Elem. 9'. Textum Graecum. B. Εaν ἀπὸ μονάδος ὀποσοιοῦν ἄριθμοι ἐξὴς ἐκτεθῶσιν ἐν τῇ διπλάσιονι ἀναλογίᾳ ἔως οὖ ὁ σύμτας πρῶτος γένηται, καὶ ὁ σύμπας ἐπὶ τον ἔχατον πόλλα· πλασιαθεῖς ποιῆ τῖνα, ὁ γενόαινος τλειος ἔσται. A. Quid significat hoc loco ἐν ἀναλογίᾳ διπλάσιονι? Nonne significat proportionem sive similitudinem Rationum quae cernitur in numeris ab Euclide expositis, nimirum his, 1. 2. 4. 8. 15, & c. in quibus numerus posterior prioris semper est duplus? Nam si de Ratione ipsa duplicata intelfigeretur, numeri 1. 2. 4. 8. 16, & c. non magis dicendi essent esse ἐν ἀναλογίᾳ διπλασίονι quam 1. 3. 9. 27. 81, &c. Itaque propositio haec Euclidis de numero Perfecto in omni Progressione Geometrica non minus vera esset quam in Progressione hac per duplicationem. Necesse ergo est ut voce hac διπλασίων usus fit Euclides pro duplicato numero, id est, pro duplo, non pro duplicata Ratione. Igitur Ratio 1 ad 2 non est subdupla Ratio, sed Ratio Simpli ad duplum sive semissis ad Integrum; neque inversè, Ratio 2. ad 1 est Ratio dupla: sed Ritio dupli ad simplum, sive Integri ad Semissem. B. Accurate haec. Διπλασίων ergo idem est quod duplus. Voces autem subduplus, subtriplus, &c. barbarae sunt, & ab iis inventae, qui cum in tenebris versarentur cupiebant quoquo possent modo sese promovere. Ostendisti jam διπλασίων apud Euclidem significare in numeris duplum. Ostende etiam quod significat apud eundem, in Rationibus, Duplicatum. A. Ecce in definitione Elementi quinti decima, sic dicit Euclides Oταν δὲ τρία μεγίθη ἀνάλογον ᾖ, τὸ πρῶτον πρὸς τὸ τρίτον διπλασίονα λόγον","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/53"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 54-2","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/54-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/54-2"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}