{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 64","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/64.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Itaque verum est quod dicit. A. Esto. Cur autem paulò post de veteribus loquitur Algebristis acsi id aut ignorassent aut dissimulassent, & causam ignorantiae eorum eam esse dicit Quod Arithmeticorum Unum (non vero, ut oportuit, Nullum) cum Puncto Geometrico compararent. B. Certe in Elencho suo contra Hoblium, multis in locis affirmat Punctum esse Nihil. Postea verò in alio libello defendens librum suum de Angulo Contactus & de Arithmetica Infinitorum, contra eundem Hobbium, negat se ita dixisse. Nunc autem illum saltem sic sentire satis intelligo. A. Video Phantasiam ejus, aliis Ideis omnibus deletis, solis occupatam esse Symbolis. Quî enim aliter fieri potuit ut Symbola Radicum Numerorum etiam non quadratorum numeros appellaret, sanus & Mathematicus? Quî fieri potuit ut Geometriam ab Arithmetica dependere diceret qui sciret Radices numerorum quadratorum rite extractas esse demonstrari non posse, nisi per quartam propositionem Elementi2 Euclidis pure Geometricam? Denique quî potuit, Veterum Geometrarum omnium capitibus ita insultare, ut diceret eos Algebram ignorasse, idque quia nesciebant Punctum Geometris idem esse quod Nihil Arithmeticis qui sciret si Punctum nihil sit, neque Lineam, neque Superficiem, neque Solidum quicquam esse? Praeterea, considera proxima ejus velba haec, Non quia Linea bipedalis addita facit quadrupedalem, ideo duo & duo faciunt quatuor, sed potius quia hoc, ergo illud. Subintelligitur ergo Geometria ab Arithmetica dependere non haec ab illa. Belle admodum. Dic mihi propositio illa duo & duo faciunt quatuor esine Definitio? B. Non. A. At Axioma? B. Ita. A. Est ergo lumine naturali cognitum non a Magistro Arithmeticae","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 63","label":"63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/63"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 64-2","label":"64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/64-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/64-2"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}