{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 70","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/70.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Quis enim intelligit 1Lnisi qui ante id didicisset quod 2Qu. T3R. idem valeat quod B. Sed quae regula est divisionis (per symbola) accurata? A. Differatur hoc ad examinationem capitis vicesimi, id est, ad docum proprium. Examinetur jam Cap. 13. ubi primo loco modum docet demonstrandi additionem numerorum (ut vocantur) digitorum; verbi (inquit) gratia 253–5 sic demonstratur. Ponantur primum duo puncta, & deinde tria, quae omnia, si numerentnr reperientur quinque. Libet hic querere (cum dicat quod reper ientur quinque) a quo reperientur. Utrum ab eo qui scit, vel ab eo qui nescit 2 & 3 esse 5? si ab eo qui scit, id ei demonstratum erat tunc cum nesciret. Sed qui potuit id fieri numerando, ab eo qui sciret tantum quid essent duo & tria, nesciens quid essent quinque? Vides ergo ut nugatur. B. Sed pergeA. Vel sic quoniam notum et ex ipsa numerorum procreatione (quam Cap. V. tradidimus) quod sit 9]1- 2 & 271–3 & 41 1–5 &c, erunt e5125. Quomodo autem notum est per Cap. 5. quod sit 471–5? Num id illic demonstratur? Vel si demonstretur, ex quibus principiis? B. Caput illud quintum definitionum est, vel ut ipse dicit quae ibi traduntur sunt instar definitionum. A. Principium ergo est 47 1–5 cur non & 27 3–5 aeque principium est, & proinde indemonstrabile quod erat demonstrandum? Non intellexit Wallisius, saltem oblitus est 171 binarii, 271, vel 17171 Ternarii & sic deinceps esse definitiones, neque accedere ad Magistros Ar thmeticae nisi qui jam sciunt quot sunt in quolibet nuntero Digito unitates. B. At in numeris quos articulos & compositos vocant methodus addendi quanam sit satis demonstravit. Num & hoc negas? A. Non nego. Sed ita demonstravit quemadmodum omnes; nam qui id quod ipsi faciunt inter operandum clarè eloquuntur, ut qui dicit 8 & 7 sunt 15subscribuo unitatum loco 5, reservo nad locum decadum, dei de, quod reservabatur cum 9 & 6& 8 sunt 24 decade, id est duae centuriae & 4 decades, subscribo decadum loco 4 & centuriarum loco 2, ut numerus totus fiat 245, non modo tres uumeros 80, 68 97, simul addidit, sed etiam recte additos esse demonstravit. Quid habet ille amplius in demonstratione tripaginali praeter abundantiam verborum & obscuritatem symbolorum. B. Nihil. Sed non animadverterat voces illas puerorum dum numeros ita addunt additionis esse demonstrationem.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 69","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/69"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 71","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}