{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 71","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"A. Similiter demonstrationes Substractionis, Multiplicationis & Divisionis sunt ipsae voces operantium, subtrahentium (inquam) multiplicantium & dividentium. Capite 140 de subductione tractat, quam eodem modo demonstrat quo demonstravit additionem. B. Transeamus ergo ad 15. de Additione & Subductione Speciosa. A. Quod habetur hoc capite eotum desumptum est ex Cap. 2 & 3 Ougbtredi clavis Mathematicae, cujus sunt brevissimae veruntamen plenissimae regulae; altera Additionis, nempe ut conjungantur magnitudines servatis signis; altera de Subductione, ne npe ut conjuncta utraque magnitudine mutentur omnia signa magnitudinis subducendae. Additionis exemplum apud Oughtredum est, ad 5A adde–3A fiunt; A–3A sive 2A Ubi Wallisius videns differentiam magnitudigum nempe 2A poni ab Ougbtredo pro 5A–3A, duas facit regulas ex una; alteram ubi signa similia sunt, alteram ubi dissimilia, regulam Magistri sui elegantissimam non necessario corrumpens, Idemque facit circa regulam Subductionis. B. Videtur mihi in hoc capite docere debuisse Wallisius quo pacto numeri dati radix alterius numeri dati radici commodissime addenda vel subducenda sit. A. Additio radicum commodissima non fit sine multiplicatione; multiplicatio autem infra traditur Cap. 18. B. Istuc ergo eamus. A. Duo igitur capita integra praetermittemus? B. Sed percurramus leviter. A. Titulus Capitis 16 est de Additionis & Subductionis probatione. Per probationem intelligitur Demonstrationem? B. Minime; nam neque additi subductionem, additionis; neque","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 70","label":"70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/70"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 71-2","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71-2"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}