{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 71-2","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 71-2","ref":"71-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71-2.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":136,"text":"residui additionem subductionis; neque Probationem noventariam, demonstrationem esse ipse dicit. A. Quomodo autem Probatio est si Demonstratio non est? Immerinto ergo reprehendit Ramum quod examinationes illas negaverit esse probationes, affirmaveritque veritatem operationis satis ex ipsa apparere operatione; id quod ego paulo ante dixi, nempe, operationem ipsam suae veritatis esse demonstrationem. Caput 17 additionis & subductionis exercitium est; ubi computat, primos annos a mundo condito ad annum praesentem, nempe ab initio ad diluvium; a diluvio ad Arphaxad; ab illo ad Tharam; a Thara ad Abrahamum, & promissionem, B. Siste paulum. Cujus rei promissionem? salutisne gentium in semine Abrahami, an premissionem terrae Canaan? A. Non distinguit, habens fortasse utramque pro eadem. Deinde a promissione ad Exodum; ad Templum; ad Christum; ad Aeram vulgarem; ad annum Christi 1655. Deinde de annis morae & servitutis Israelitarum in Aegypto disputat, & eorum computat mirabile incrementum.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 71","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/71"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 72","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/72"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}