{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 73","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/73.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"B. Recte & tam parva mutatione emendata est, ut sine ullo Geometriae damno (& si peccatum sit contra Logicam) potuisset retineri. A. Etiam retinebitur: Reliqua capitis hujus eadem sunt quae vulgo traduntur, sed verbosiùs, adeoque obscurius ab Wallisio. Quod autem ad operationis demonstrationem attinere videatur, nihil affert; neque vero opus erat ut afferret, cum, ut jam saepius dixi, ipsa operatio perfecta, sit perfecti operis Demonstratio. T. Sequitur Caput 19 de Divisione. A. Nihil hic video novi praeter tritarum jam omnium manibus regularum sdeclarationem longam & frigidam & (siquidem tibi, aliquid videbitur ) operationis formam aliquoties variatam. P. Operationis alicujus formam variare non equidem difficile esse arbitror iis qui formam ejus unam aliquam jam intelligunt, si tamen alio & alio loco scribere residuam, vel alio atque alio modo divisorem multiplicare & subducere firmam operationis novam constituere dicendum sit. Additionem & Subductionem radicum quadraticarum praetermissam ab Wallisio in hunc locum rejecisti. Ostende ergo nunc qua methodo operationes illae perficiantur commodissimè, id est ubi fieri potest, accuratissimè; ubi fieri non potest, cum minimo errore. A. Sed ostendendum primo est quomodo radix quadratica multiplicanda sit per numenum. Radicem autem per numerum multiplicandi regula haec est. Quadretur tum numerus tum radix, & quadrata inter se multiplicentur eritque facti radix factum quaesitum. Exemplum. Sit R q 4, multiplicanda per 6. Quadratum R q 4 est 4. Qhadratum a 6 est 36. 4 in 36 producit 144, radix 144, nempe 12 est id quod fit ex ductu 6 in Rq 4, id est; in 2. Quod sic demonstro. Sint duo quadrata AA–36. BB– 4 erunt ergo AA, AB, BB, continuè proportionales, nimirum in ratione A ad B. Est autem AB id quod fit ex radice A sive 6 in radicem B sive 2. B. Recte hoc. Sed cur non melius est dati quadrati radicem primo invenire, & deinde inventum multiplicare per datum numerum. A. Quia (nisi numeri dati sint quadratis inventa radix accurata non cerit, sed error aliquis certe inerit qui post major fiet per multiplicationem, quae multiplicatio per hanc regulam evitatur. R. Video, hoc exemplo, quod datis duobus quadratis circa diametrum, compleri super totam diametrum quadrati utrumvis complementorum; medium est proportionale inter quadrata dataA. Ita est. B. Adde jam radici quadraticae radicem quadraticam. A. Regula haec est. Quadrati inter se multiplicentur; producti ra dix inveniatur, dupliceturque; duplicatae addantur numeri quadrati dati; Radix summae est summa radicum propositarum. I xempa gratia. Radix quadratica numeri 9 sit addenda radici quadraticae numeri 25.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 72-2","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/72-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/72-2"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/74"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}