{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 78","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/78.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"(in quo agit de multiplicationis, & divisionis probationibus) possumus (cum nihil contineat neque quidem sed inutile, sine damno praeteriboni, neque mali) ut innocuum re. Caput 22 continet multiplicationis & divisionis exercitium in mensurandis & comparandis rectangulis; in quo nihil quidem reperio quod, ut falsum, redarguendum sit; omnia verà puerilia, & non necessaria, facilia tamen, eademque verbosissimè ut pueris, symbolicè, ut Wallisiis scripta sunt: sequitur Caput 23 cui titulus, Euclidis elementum secundum Arithmetice demonstratum, id est, ut mox subjungit, totum fere Elementum secundum. Nam demonstrat Theoremata prima tantùm decem. Sed quomodo demonstrat? Theorema primum per symbola scribit; & pro omni argumento, patet (inquit) ex calculo. B. An pleniorem exigis demonstrationem quam est calculus? A. Minimè. Sed cum eaedem propositiones per calculum demonstratae extent apud Clavium, quorsum attinuit aliorum laborem σρετερίζοσθαι? B. Fortasse ille brovius eas demonstravit. A. Tantum abest ut demonstrationes Wallisii breviores sint illis Clavii, (quanquam Symbolicè scriptae) ut plusquam triplo sint longiores. Et praeterea citius intelliget lector quilibet etiam fymbolicus decem","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 77","label":"77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/77"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 78-2","label":"78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/78-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/78-2"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}