{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 79-2","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 79-2","ref":"79-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/79-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/79-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/79-2.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":84,"text":"sic collocatum esse oportuit. Tantum quidem dicitur esse tam Corpus naturale quam Tempus; neutrum autem dici potest abstracte Quantitas. Omnis enim Quantitas (si accurate loquendum est) aut Longitudo est, aut Superficies, aut Solidum, sive ut quidam loqui solent corpus Mathematicum. Tempus autem & Motus, & Vis caeteraeque res de quibus quaeri potest quantae sunt, quantitates habent, quibus quantae sunt determinatur, aliquas vel aliquam ex illis tribus, nimirum illas ipsas quibus mensurantur. Temporis jam mensura quaenam est? B. Motus. A. Scio. Sed ipsius motus quaenam est mensura.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 79","label":"79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/79"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 80","label":"80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/80"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}