{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 80","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/80.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"B. Linea. Nam per Lineas metimur Motus, saltem metiri possumus, & per Motum Tempus. A. Rectè. Et quod mensuram metitur, metitur etiam Mensuratum. Est ergo Linea mensura Temporis, potest autem Temporis mensura comparari cum Linea, hoc est Linea cum Linea. B. Imo necesse est ut comparetur, quia alioqui non esset mensura. Video jam quanquam absurdum sit Lineam dicere Tempori aequalem esse, non tamen absurde dici quantitatem Lineae aequalem esse Temporis quantitati. Assentior ergo tibi, quaeri posse Rationem quantitatis Temporis ad quantitatem Lineae, etsi non ad ipsum Tempus, ut neque ullius quantitatis ad Corpus naturale. Pudet ergo mei, tum etiam Wallisii, cui in hac re & nonnullis aliis nimium temere crediderim. Sed non satis intelligo cur potius quantitatem Lineae dicis quam simpliciter Lineam. A. Quia accuratè loquentes Lineam dicemus esse Longam, potiùs quam Longitudinem. Est enim Linea id quo longitudines mensuramus, nempe corpus aliquod, ut funis, virga, brachium, pes, vel aliquid fimile; & quia dum eo utimur in rebus mensurandis, unam ejus dimensionem nempe longitudinem solam consideramus, ob eam rem obtinuit habere & dici longitudinem. B. Fuimus sanè ego & Wallisius tardiores quam ut haec ita esse (nisi ab aliis moniti) intelligeremus; caeterum ego aliquanto magis cavi quam ille, ne deridere viderer ea quae non satis intelligerem, ne postea vera esse apparerent. Non ergo comprobo ea quae subjungit, nimirum, Quaerere quam Rationem habeat quantitas Lineae, ad quantitatem Temporis nou minus absurdum esse, quam si quaeratur quot colores constituunt sonum, & quot soni constituunt gravitatem. A. Sed ille se a scommatis abstinere ideo non potuit, quia ex eorum numero est, qui de iis quae semel conceperint, dubitare non possunt. B. Quos dicis? A. Eos dico qui in civitate degentes, civitatisque commodorum participes, & a civili potestate accipientes quod vivunt, summo tamen imperanti civitatis imperare, saltem non obedire, postulant. B. Mitte ista. Perge legere. A. Ita faciam. Vides interim quantitates Temporis & Lineae esse Homogeneas; Homogeneae enim quantitates sunt (ut in superioribus Colloquiis agnovisti) quarum mensurae ἐραρμέζεσι. Accedens inde ad","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 79-2","label":"79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/79-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/79-2"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 80-2","label":"80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/80-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/80-2"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}