{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 84","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/84.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":142,"text":"Nam eum ostendere deberet differentias quantitatum excessuum vel residuorum esse Homogeneas, ostendit tantum ipsa quanta, nempe excessus & residua, esse Homogenea. Nescit enim distinguere inter quantum & quantitatem. Secundo, cum dicat, Vbi autem comparatio fit quoad rationem, quae emerget ratio comparatorum genus non raro deserit, & trausit in genus numerosum, manifestè prodit harum rerum ignorantiam invincibilem. B. Invincibilem? A. Talem, inquam, quae a nullius hominis alterius ignorantia superari potest. Comparatio (inquit) non raro relinquit comparatorum genus. Concedit ergo quod relinquit comparatorum genus aliquando. Sunt ergo comparatio & comparatum aliquando Homogenea. Praeclarè pro gradu doctorali & officio Professoris Geometriae. B. Vide quaeso (omissis quae ille erravit) an ego sensum tuum de hac re satis capiam. Videris enim tu sentire Rationem Rationi, Geometricam Geometricae, & Rationem Rationi, Arithmeticam Arithmeticae homogeneam esse. A. Ita. B. Et Rationem Geometricam Arithmeticae Heterogeneam. A. Etiam. B. Et in quantis, lineam lineae, superficiem superficiei, & solidum","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 83","label":"LIMNNV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/83"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 84-2","label":"LIMNNV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/84-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/84-2"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}