{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 85","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/85.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Atque hac potissimum de causa ego totam doctrinam rationum Arithmeticae potius quam Geometricae speculationis esse autumo: B. Neque vera sunt neque dissentanea iis quae sensit scripsitque pluribus in locis; nec tamen iis quae in nonnullis aliis locis scripsit monitus consentanea. Plerumque enim, ut nunc, numerum fractum (sive Quotientem) eandem rem esse dicit cum ratione. Sed cum mon itus ab Hobbio esset, numeros fractos, quotientesque omnes esse quantitates absolutas; rationem autem omnem quantitatem comparativam esse, negavit se dixisse, quotientem esse rationem ipsam, sed rationem esse penes quotientem. Tractatus ejus de Arithmetica Infinitorum totus eo fundamento nititur, quod quotiens sit ipsa divisoris ad dividendam ratio, ut quod sit ratio 1 ad 3. A. Si ita est, neque totus iste tractatus ullius est pretii, neque is qui illum scripsit. Scripserat Oughtredus Cap. 6. Clavis Mathematicae sub initium, quod quotiens divisoris ad dividendum rationem indicat, Verum in Editione Aoglica invenio eo loco, quotientem esse rationem. illam ipsam. Forte ergo Liber ille Anglicus ex versione est ipsius Wallisii. B. Nescio, sed parum refert; non enim creditur Oughtredum sic ve ti voluisse. A. Pergens, Comparationem quae est quoad differentiam, ad quantitatem; at quae quoad rationem, ad qualitatem referendam eße ait. Nempe illam ad praedicamentum quantitatis, hanc ad praedicamentum Qualitatis. Sed quare? Quia ab Euclide definitur ποιὰ χέσις. En hic κα τηγοριμανίαν Professorum Academicorum. Quid autem significat ποια χέσις· B. Habitudinem qualitativam ut ille nunc vertit. Sed fateor me non intelligere neque quid sit Habitudo, neque quid sit Qualitativa. Dices fortasse tu hoc loco tussiisse eti im Exclidem. A. Sequuntur deinceps duae Paginae in quibus interpretatur quid sint Progressio Geometrica & Progressio Arithmetica, continua & interrupta, Ubi non tam deest veritas quam abundant verba. Cap. 26 Continet solutiones quarundum quaestionum facilium per Progressionem Arithmeticam, sine demonstrationibus, ut apud vulgus Arithmeticorum Practicorum. Cap. 27. eadem & nonnulla alia ejusdem generis per Google per symbola demonstrat, minus perspicue, nec brevius quam possint demonstrari oratione plena. Denique capite 28 eadem brevius scribit sed obscurissim?.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 84-2","label":"LIMNNV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/84-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/84-2"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 86","label":"LIMNNV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/86"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}