{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 86","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/86.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Caput 29 continet Criticismos super vocibus Ratio, Rationalis, ῥnτον, ἄλογον, άῥητον, ποιὰ χῆσις. Quantuplum &c, quorum Criticismorum aliquos superiùs absurdos esse ostendimus. Ita. que Caput hoc dimisissem jam, nisi quod praeterire non placet, quod dicit, Euclidem quidem in Elemento decimo rationales appellare Lineas quae potentia tantum sunt commensurabiles. Verum alibi non raro, obtinet rationalia tantum ea dici quae & σύμμετρα sunt; ut proinde sit αλογον sive ἄῤῥητον, atque ασύμμετρον. Non enim puto aut Euclidem usquam, aut Geometram alium quemcunque ἄῤῥητον & ασύμμετρον pro eodem usurpasse. Non ergo illi credendum esse nisi Authorem & locum indicaverit. Quis enim qui El. 10. legerit nescit infinitas numero esse quantitates, inter se commensurabiles, quae tamen sint irrationales; propterea quod τῇ ῥ τη arbritarie sumptae commensurabiles non sunt. Pars hujus Capitis reliqua continet partem eorum quae habet Clavius ad finem Elementi quinti de distributione rationum in suas species, nimirum multiplicem, submultiplicem, supervarticularem, superpartientem &c. Praeterire autem non possum verba ejus haec, Et quidem ipsae fractiones nihil aliud sunt quam rationes. Nolo diutius neget se quotientem dicere divisoris esse ad Dividendum Rationem. Neque haec, fractionis itaque Numerater & Denominator perinde sunt atque rationis antecedens ad consequens. Quae (etsi vera sunt) verbis illius prioribus contradicunt. Neque haec, Sunt enim rationes non minus quam numeri verae quantitates. Nam si quantitates rationum effari cogeretur, necessarium esse videret, pro ratione aequalitatis ciphram ponere, id est confiteri quod ratio aequalitatis media est inter rationem quam habet quantitas ad quantitatem, & rationem quam habet privatio quantitatis ad privationem Quantitatis; & proinde quantitatem rationis quam habet aequale ad aequale esse nihil. Sequitur Cap. 30. de rationum compositione. B. Differatur si vis, in diem crastinum. DIALOs.e O OC.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 85","label":"LIMNNV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/85"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 87","label":"DIALOGUS QUARTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/87"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}