{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 88","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/88.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"A. Aliàs quoque animadverti eum quae scripsit dubitans an essent vera necne, quibusdam, id est Authoribus Anonymis, in dividnis vagis attribuere. Sed quid tibi videtur oratio haec, Vtrumvis autem dicatur perinde est. Puta, si rationis A ad B termini in terminos rationis a ad, β respective, ducantur; nempe Ain a, B in a, ut proveniat ratio A in a ad B in β; sive etiam ratio t ducatur in rationem: ut proveniat; in ᾖ perinde est) Oratio quidem valde symbolica est, sed quam non intelligo. Nunquam enim multiplicari aliquid audivi, neque imaginari possum, nisi ut fieret vel multiplo major (nempe quando multiplicatio sit per numerum integrum) vel multiplo minor, (quando multiplicans est numerus fractus.) Non itaque intelligo quomodo aliquid multiplicari possit nisi per numerum integrum vel fractum. Veniam ergo mihi dabit Wallisius si non intelligam quomodo ratio A ad B duci possit in rationem a ad β Rationem per numerum multiplicari posse scio, ut quando ratio multiplicata per 2 duplicatur, & per 3 triplicatur, & per 1 1/ fit ratio sesquialtera. A. In omni multiplicatione fit ut multiplicans ad unitatem, ita productus ad multiplicatum. Itaque quot continet unitates ratio A ad B, toties , in continet rationem a ad B sanine sunt qui sic loquntur? aut Professorem talem ferre aequum est Academicos, si ad illum expuendum satis haberent virium? Paulo post cum dixisset rationem duplam componi ex sesquialtera & sesquitertia (quod veruni est si per rationem duplam intelligit rationem dupli ad simplum; alioqui falsum. Nam dupla ratio exponi per pauciores quam tres terminos non potest; ut nec ratio simpla per pauciores quam duos. Subjungit (hoc est, ut loquuntur musici, ex Diapente & Diatessaron componitur Didapson. Verumne hoc? B. Equidem Artis Musicae Imperitus sum. Scio tamen ex diapente, & diatessaron componi diapason. A. Sed a tono imo ad quintum quot numerantur toni? B. Si extremi assumantur, quatuor cum semitonio. A. A quinto ad octa vum quot? B. Si itidem extremi numerentur, tres cum semitonio. Intercedunt","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 87","label":"DIALOGUS QUARTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/87"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 88-2","label":"DIALOGUS QUARTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/88-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/88-2"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}