{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 90","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/90.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":459,"text":"Adeoque quae ex D & E componitur ratio, scribenda est – x Z non autem α1 β. B. Certe non male scribi credo A ad a †B ad B pro compositione rationum A ad a & B ad g; quanquam pro multiplicatione fractionum malescriberetur 4E & recte A†B A. Ita sane, si modo per symbola scribere omnino necessarium esset. Quod addit, [Adeoque tota illa de fractionum multiplicatione & divisione tradenda doctrina, de rationum continuatione & imminutione pariter intelligendum erit; sunt enim ipsissima eadem res,] Promissio est Capitis 45 de fractionum & rationum rationibus ab initio usque ad finem absurdissimi. Deinde, non idem (inquit) sonat ratio duplicata, triplicata &c, quod ratio tripla, dupla, &c. Est insono (fateor) aliquod discrimen, ut inter dissyllaba & quadrisyllaba, sed tamen idem signisicant. Nam quicquid duplicatur fit non minus duplum quam duplicatum; & quod subduplicatur (ignosce loquenti non latine) fit non minus dimidium quam subduplicarum Et ut ratio 1 ad 4 est duplicata rationis 1 ad 2, ita etiam dupla est, nempe ratio defectus duplicata sive duplaB. Memini haec eadem eodem modo explicata esse in Colloquiis superioribus, & vera esse satis sentio. A. Quod autem ratio iterata non dupla dicenda sit, sed duplicata, confirmatum putat ab Euclide, qui perpetuo utitur hoc sensu vocibus διπλασίονα, τριπλασίπα, &c. nοn δίπλουν, τείπλουν, neque διπλάσιον, τριπλάσιον; sed vim nullam habet; nam utitur διπλατίονι in Prop. ult. El. 9. ad significandum rationem simpli ad duplum. Non itaque verum est quod ea utitur perpetuo in sensu altero. Praeterea fieri potest ut Euclides non satis ipse perspexerit rationis naturam; imo vero fieri aliter non potest, cum definierit rationem per ποιὰ χέσις. Capite 31, ubi tractat Progressionem Geometricam, Regulam affert generalem, qua terminorum omnium invenitur summa, nimirum hanc, siterminus ultimus per communem rationem multiplicetur (sive quod tantundem est. Progressio per unum adhuc gradum continuetur) atque inde auferatur terminus primus, & quod restat per numerum unitate minorem quam est communis ratio dividatur, prodibit progressionis summa. Quam regulam deincept demonstraturum se esse dicit. Id autem quod deinceps legitur demonstratio non est, sed indicatio quod ita contingit esse in pro gressione numerorum ipsius arbitrio sumptorum. Neque si in progressione omni numerorum tuo meove arbitrio sumptorum idem contingeiet, non tamen demonstratio esset; tum quia causa accidentis non apparet, tum etiam quia inductio particularium, nisi numero infinitorum regulam non facit universalem. B. Verba ejus haec, Regulae demonstrationem deinceps exponemus, non spectant ad id quod sequitur, nimirum, si in progressione adjuncta, &c, sed ad id quod habetur Capite 33 ad Numerum 68 qui incipit, si terminus maximus &c. A. Ergo vocem illam deinceps toties ubique, praesertim in libris Mathematicis, occurrentem Criticus Mathematicus doctor ille non intellexit. B. Fortasse regulam tamen quam hic exposuit, illic demonstrabit. A. Certone? B. Puto. Verum si regulae demonstrationem aliquam ejus ipse habes profer quaeso. A. Sciendum prius est, in omni multiplicatione esse ut Numerus","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 89","label":"DIALOGUS QUARTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/89"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 91","label":"DIALOGUS QUARTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/91"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}