{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 95","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/95.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"igitur sit R) AR. (AR 2.) Non amplius intelligo quid sibi vult. B. Dicit, si quantitas facta sit ex multiplicatione A in R, & producti in 4. Quotientem esse factum ex A in R & producto in 3. A. Non vult hoc sed aliquid aliud. B. Nescio, sed aliis in locis symbola similia id significant quod dixi. Ut Pag. 172. l. 23. ubi sic loquitur, quoniam F) ABF (AB scribo in quotiente AB. Hoc est ABF diviso per F Quotiens erit AB. A. Recte quidem illud; falsum ergo hoc, R) ARA (AR 3. Nam R) ARA(A* verum est. Si enim A 4 in R facit AR,, etiam AR, divisus per R dabit quotientem A. B. Videtur hic lapsus esse aliquis vel festinantis calami, vel Typographi. A. Sive lapsus sit, sive arcanum aliquod artis symbolicae, vim certe habet omnem demonstrationis hujus ulteriorem examinationem praecidendi. Transiliemus Caput 34. Ut quod nihil aliud est praeter earundem demonstrationum breviorem & fere totam symbolicè scriptam synopsin caecam; Caput 35. est Elementi quinti Euclidis demonstratio Arithmetica. Quod quidem Elementum symbolicè cuilibet & suis symbolis transcribere facile est. B. Quid? Demonstrationes ejus nihilne aliud sunt praeter transcriptiones, A. Non id dico, sed cum facile sit demonstrationes Euclidis una cum definitionibus ejusdem scribere symbolicè, facilius est Theoremata ejus inferre ex assumpta sine demonstratione Hypothesi. Nam cum totum illud Elementum 5 ex definitione dependeat ejusdem rationis, ille neglecta definitione Euclidis, loco ejus substituit hanc. Aequalitas sive Identitas Rationis est aequalitas sive identitas quotorum Deinde sub— – 1/ est & a. a:: b. β. & contra; quod nobis erit jungit, Puta si sit definitionis loco. Similiter Rationem majorem & minorem definit sic. Vbi quotus major est, ibi ratio major; ubi minor, minor est. B. Propositio est, Definitio non est. Quanquam autem Definitio non sit, sed propria passio, vera tamen erit Demonstratio. A. Erit, modo ipsa passio fuerit prius demonstrata. B. D e monstrata est Capite 33 per propositionem Euclidis 6. 16; nempe, si quatuor quantitates fuerint proportionales, factum ab extremis aequatur facto a mediis, & contra.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 94","label":"DIALOGUS QUARTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/94"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 96","label":"DIALOGUS QUARTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/96"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}