{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 102","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 102","ref":"102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/102.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Quantam vero Africae, Apuliae, Hispaniae, Italiae, atque Indiae occidentalis incolis molestiam exhibent, quàm gravia Carthaginensibus, & Hispaniolae civibus vulnera infligunt; praeter Oviedum Angli dixerint, quotquot eò Equitum illum florem Franciscum Draquum, Hispanicae superbiae malleum comitati sunt. Quae vero de muscis Appollonius, Fulgosus & Plinius fabulosa superstitiosaque narrant, hoc loco esse arbitror indigna: & propterea muscas Pisatides, Cyprias, Elidaeas, Actiadas & caeteras paris figmenti transeo. Non abs re tamen fuerit, veterum Gentium insaniam paucis perstringere, ut ad Deum verè ἀπομυίον oculos tollamus. Herculem ferunt rem divinam obeuntem, quùm à muscis propemodum interficeretur, Iovi sacrifi casse ἀπομυια, easque protinus in Alphaeum amnem esse delatas, vnde Iupiter Muscarius dicebatur, sive abactor muscarum. Pausanias. Elei Myagrum & Myadem deos invocabant, ne muscarum multitudo pestem gigneret. Plinius. Refert item Cyrenaicos solitos fuisse Achorem, deum muscarum venerari ut ejus virtute ab earum molestiâ securi viverent. Fortè rectiùs Acaron vel Hhekron pro Achor legisset Plinius, si Acarontis oppidi nomen audivisset, quo Bahhal-zebub, id est, Muscarum dominus, insigne illud idolum, colebatur. Vrspergensis dicit Diabolum in specie Muscae frequenter apparere, un de nonnulli genium (uti vocant) familiarem Muscam vocant: forte item ad illud allusit Plautus cum diceret. Hic pol musca est mi pater. Sive profanum, sive publicum, nil clam illum haberi potet, Quin adsit hic ibi illico, & rem omnem tenet. Sed valeant isti larvati & fecibus peruncti Dij, quos Graeci τρυγυθμονας ideo","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 101.5-6","label":"101.5 to 101.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/101.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/101.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 102-2","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/102-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/102-2"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}