{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 103-2","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 103-2","ref":"103-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/103-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/103-2.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"corium significat. Verùm si ipse ἐτυμοθήρας esse auderem, Cuticem legerem non Culicem: quia ipsam potissimum affectat. Vnde hyeroglyphicè amatorem significat, quoniam ut Culex cutem maximè formosam appetit, & ad sanguinem usque pertundit, ita & amatores: quod mihi Plautus innuere visus est, dum Parasitus (ni fallor) senem praeter aetatem amasio datum, & scortilli labijs affixum ita corriperet, Eho, tu nihili cane culex; vix teneor, quin quae decent te dicam. Raeci generale, quo omnes culices comprehendant, nomen non habent, ut vicissim Latini, quibus Graeci abundant, particularium culicum nomenclaturis carent. E Graecis vocabulis κωνοψ amplissiSomum videtur, unde Oetaei Herculem conopium venerati sunt, quia culices ex eorum provincia fugasse credebatur. Idem Apollinis Culicarij nomen in Atticis fuisse, Alexander Alexandrinus testatur. Boeotij Parnopionem Apollinem coluerunt, quoniam culices abegit, ia est, in eorum idiomate πορνόται. Pausanias. Verùm cum contra omnes culicum species unicam herbam κωνίζα, sive culicariam efferant Graeci, κόνοψ generalissimum videri nomen merito debet. Monstrat id etiam reticulare illud velum lectis praetensum & à Graecis acceptum, quod illi κωνοπεῖον, atque Angli etiam hodie vix parum alludente nomine, Canopy vocant, ad quoscunque culices illaqueandos aptissimum. Culex muscarum species videtur; ut illae dulcia, ita hic contrà acida af fectat. Verùm muscae coeunt; Culices non: illae per diem molestissimae sunt, culices per noctem; illae obmurmurant, hi altum & jucundum canunt.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 103","label":"103","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/103"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 104.1-4","label":"104.1 to 104.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/104.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/104.1"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}