{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 105.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 105.1-4","ref":"105.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"non est mihi in promptu dicere (inquit) Scaliger doctissimus:) neque tamen aliae videntur, nam & illae non giguntur in loco difflabili, neque tenui fruuntur aëre, sed in paludibus vescuntur atque nascuntur, ut ad Adriam, Argentam &, Padi fauces. Verum si σύγες sint, aptissimum ab odio nomen invenerunt. Qui autem in calidioribus regionibus ad fluvios & paludes degunt, maligniori sunt ingenio atque aculeo, ut Massarus Gesnerum docuit, & nostrates Angli in Hispaniolae metropolis expugnatione sub Draquo imperatore animadverterunt. Sunt alij his paulo minores, colore, forma, compage, persimiles, morsu & moribus mitiores, locos aestate umbrosos, hyeme etiam nivosos colentes, juxta sepes & arbusta, mutuis quasi cursibus colludentes, & alius alium veluti a calce ad carceres provocantes. Rariùs mordent, & mordendo sanguinem non sugunt, sed potius serum salsum sudoris pabulum eliciunt, unde tuberculum tantùm, durum, pruritus jucundi plenum excitant. Has duas species κώνωπας à Graecis praecipue vocari puto, alias vero alijs nominibus fuisse donatas. Sunt adhuc in Anglia, praesertim aquilonari, duae aliae tertiae & quartae magnitudinis culicum species, praecedentibus multo minores, sed quantitate inter semetipsas plurimum distantes. Hi, tanquam periti milites, certa figura (pyramidali nimirum) semper provolant, & quamvis infinitae, figurae tamen suae aciei fines nemo transit. Sursum deorsum feruntur, nictu oculi, & dicto citius, in latera aciem deducunt, totumque subito exercitum in cornua dispertiunt; quae sive muscario, sive puluere, sive aquâ affusâ, sive spiritu violento fregeris, coeunt tamen confestim & ante digiti crepitum in pyramidalem sese formam omnes recolligunt. Facies oculosque itinerantium numerosi infestant, & subinde mordent: adeo multi sunt & frequentes, ut ex quibus vermiculis oriantur conjectura assequi nequeam. Rustici ex uligine putrescente provenire eos, forte non male autumant. Hiculiculi aestivi mense Maio frequentiores, vapore aqueo ali videntur: intestinum siquidem ijs tenuissimum, album, fere invisibile, spumeo albo tenuissimo, & nullius penè tenacitatis humore plenum est: longiùs ab aqua quandoque & circa aedificia agminatim volitant: hominum item capita circumfluunt juxta pontes, loca à flatibus libera amant, acrem turbulentum, quantum possunt, evitant; nam a flatibus huc illuc aguntur. Hos Angli proprio nomine Midges appellant. Nunc ad alias culicum species, prout à Graecis nominantur transeamus.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 104.5-7","label":"104.5 to 104.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/104.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/104.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 105.5-7","label":"105.5 to 105.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}