{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 105.5-7","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 105.5-7","ref":"105.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.5.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Sunt autem praecipui, ἐκ ψὴν, κνὶ ψ: de quibus ordine dicemus. Ἐμπὶς εἶδος κάνωπος παραποτάμιον, μαῖζον δὲ τῇ πετριοχῆ, κατὰ δὲ τὸ μέσον λευκῷ τεριέζωσμενον: unde apparet Empidem albo cingulo à natura esse ornatam, & locis aquosis natam. Sonum etiam argutum edit culicum modo: quare Chaerephon a Socrate in Aristophanis nubibus quaerit, An existimet τὰς εμπίδας κατὰ τόστον ἅδεν, ἢ κατὰ τούρροπυγιον? Hesichius βότοπον quoque dicit ἐμπίδα, quia falsus Aristotelis authoritate, oestros ex ipsis nasci putavit: quos antea ex hirundinibus procreari fusè probavimus. καὶ δὲ ἐμπίδες γίνονται ἐκ τῶν ἀσκαρίδων, ἀν δὲ ἀσκαρίδες γίνονται ἐν τῇ ἰλύι τῶν φρέκτων, &c. Aristotelis Hist. 5. cap. 19. Quae Theodorus Latina hoc modo fecit: Culices Muliones ex Ascaridibus gignuntur, hoc est Tipulis. Tipulae fere in puteis, & ubicunque aqua se colligit, terrena subsidente concretione, oriuntur: sex enim primum putrescens, colorem candicantem trahit, mox nigricantem, ultimo cruentum: talis cum fuerit, minutissima quaedam & rubra specie algulae prodeunt, quae ad tempus haerentia, suam ad originem moventur, deinde absoluuntur, itaque feruntur per aquam Tipulae vocatae, tum à paucis diebus erigunt se super aquam durae & immobiles, mox disrupto putamine Empis emergit ac insidit donec vel flatu vel sole motus volare incipiat. Haec Gaza. Nihilominus (absit tanto viro injuria) eum variè hac interpretatione lapsum ostendere nullius negotij rem esse existimo. Cur enim Empides Muliones vertit, qui non amplius uno die vivere feruntur, & solo melle vescuntur? quod sanè e locis maritimis aut maricosis tam citò obtinere haud possent. Liceat enim mihi (salvo Plinij atque Pennij judicio) Muliones Melliones vocare; haud enim mulos curant, aut sugunt, sed mella, quorum item fragrantiam longè percipiunt: rostrum habent pici arborei instar, longum & acutum, quo mella liguriunt. & crapulâ disruptae statim expirant. Titubavit item Gaza, ut mollissimè dicam, dum Ascaridas Tipulas verteret.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 105.1-4","label":"105.1 to 105.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.1"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 106","label":"106","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/106"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}