{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 106","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/106.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Nam Ascarides (sive in aquis, terra, aut intestinis nascuntur) parvos significare vermiculos nemo dubitat. Praeterea Tipulae in superficie aquae semper versantur, rariùs aut nunquam fundum petunt. Denique cum ipsaemet Tipulae ex Ascaridibus proveniunt, quis ipsas esse Ascaridas recte putarit? 41 Culex ficarius dicitur, non quia ex vera ficu nascitur, sed ejus fructu alitur & sustentatur. Nascitur enim ex vermiculo Caprifici fructibus ingenito, quos ubi τιλευργεῖν nequeat natura, & ad fici dulcedinem perfectionemque producere; animaligena quadam virtute, (ne quid frustra fecisse videatur) ex granis ejus putrescentibus culices producit? Imo non est Culex πάρεργον, aut accessorium operae quae parabatur (ut Scaliger doctissimè notavit;) vel si sit, videtur sanè, τὸ πάρεργον ἐργολαβία ἀξιώτερον τοῦ πρέρυ. Proposuit natura caprifici fructum perficiendum, rem vilem: non potest; vertit operam illam plebeiam ad operosiorem functionem, quippe Culicem. De his Culicibus Plinius haec verba habet: Caprificus (inquit) culices parit, hi fraudati alimento in matre, putri ejus tabe ad cognatam volant, morsuque ficorum crebro, hoc est, avidiore pastu, intus solem secum primo inducunt, cerealesque auras immitunt foribus apertis. Mox lacteum humorem, sive infantiam pomi absumunt; quod fit & sponte: ideoque ficetis caprificus praemittitur ad rationem venti, ut flatus culices evolantes in ficus ferat, qui ubi ingressi fuerint, turgent fici, & celerrimè maturescentes altum tumescunt: unde mulierem paritudini proximam (imo & recens initam) ἐρμισμένην Graeci vocarunt. Comptos item & cincinnatos Pathicos caprificatos dici solere, Graecus ille Iambus testatur: ἰδεὶς κομήτος δειστοὺς ψήζεται ad Caprificationem alludere putat Turnebus Adrianum Imperatorem, dum Floro molli Poetae pathicam faeditatem sub nomine culicum rotundorum bilioso satis joco exprobraret. Dixit enim Florus, ) Ego nolo Florus esse, Ego, nolo Caesar esse, Ambulare per Tabernas, ) Cui Caesare Ambulare per Britannos, Latitare per popinas Scythicas pati pruinas: Culices pati rotundos. Quum vero ex Caprifici fructu ad sicum demigrant, tanta festinatione,","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 105.5-7","label":"105.5 to 105.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/105.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 106-2","label":"106","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/106-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/106-2"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}