{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 108.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 108.1-4","ref":"108.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/108.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/108.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/108.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Videbatur mihi ex verme aliquo erucae simili ibidem incluso ortum duxisse: casula enim talis intus fuit, in qualem se erucae transformant. Anculex, an τέρα dici debeat, dubitavit author. His (uti cunctis damnificis insectis) brevem valdè vitam Deus noster misericors praescripsit, ut scilicet aestivi, hyemem; hyemales aestatem non attingerent. Varios tamen in usus eos creavit Deus, sive ipsum, sive creaturas reliquas, sive nosmet intueamur. Neque enim solos Mynutios, Mynsios, Astabaranos, Arrhetenses, Guauicanos, justo dei judicio per culices civatatibus pulsos, & in solitudines actos, ex Pausania, Leone Afro, Aeliano, Indicisque historijs legimus: sed etiam Aegyptiorum Tyrannum, omnium quos orbis peperit teterrimum, illorum exercitu victum fuisse, sacri testes (love omni antiquiores) commemorant. Horum minimum Papa excolare gutture non potuit, sed vi ejus suffocatus miserè perijt. Quanto cum impetu Iuliani Apostatae exercitum adorti sunt? Quàm eum terga vertere, & inanimem jacere coegerunt? Considerent ergo defectores à fide, & rem rectâ supputent viâ, deque creatoris viribus, potentiâ, gloriâ altiùs cogitent; cum in ereaturae abjectissimae corpore non ferendum stimulum, & mucrone quovis acutiorem perpendant. Neque ijs solum ad homines malignos & malos puniendos, sed in humanam quoque salutem conservationemque utitur. Nam circa Neroen Astaboras, tantam leonum copiam audaciamque narrat Strabo, ut nisi Culicibus maximis (totam regionem circumfluentibus) expellerentur, ne in munitis quidem urbibus tuti ab eorum insultu viverent cives. Idem in nonnullis Mesopotamiae locis usu venire Ammianus Marcellinus commemorat, ubi leones a Culicibus icti salutarique remedio fraudati, in fluvios sese agunt praecipites, & à gurgitibus absopti suffocantur. Aegyptijs item olim laetales (nunc auxiliares feruntur ab Herodoto) quod teneras & impennes axillas vulnerant, mortiferâque plagâ interimunt. Quinetiam absque ijs fuisset, perijsset forte vespertilionum, ranarum palustrium, & hirundinum ripariarum species, quae culicibus insidiari solisque vesci scribuntur. Quod vero Gaza κιπολόγον (pici Martij speciem dorso cinereo) Culicilegam interpretatur, non consentit cum eorum natura.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 107.5-6","label":"107.5 to 107.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/107.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/107.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 108.5-7","label":"108.5 to 108.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/108.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/108.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}