{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 108.5-7","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 108.5-7","ref":"108.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/108.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/108.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/108.5.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Nam illa cossis vescitur, non culicibus, quos rostro ex arboribus tabo marcescentibus evellit. Fraudi illi fuit nominis amphibologia; quippe tam illi vermes quàm Culices Graecis wie dicuntur. Si qua autem avis fuerit, νυκτερὴν proculdubio esse contenderem, quae κωνωποθῆρας Hesichio & Varino appellatur. Psenes dicti culices, ficubus maturitatem conciliant, lacteum humorem absumendo, Solisque radios secum unà insinuando: ideoque in ficetis caprifico aluntur, ut inde flatu e volantes, in ficus ferantur. Plin. Ex quibus Plinij verbis constat, Caprificationem nihil aliud esse, quàm rationem quandam perficiendi, ut culices è grossis nati ad ficus advolent, humoreque earum lacteo absumpto ad maturitatem perducant: id autem solet fieri duobus modis; aut enim circa ficeta ita solebant disponi caprifici, ut ventorum flatu culices è grossis prognati ad ficus ferrentur; aut grossi aliunde petiti, & colligati in arborem injiciebantur, & propterea bestiolam scarabeo similem, quam Graeci κέραμβον appellant, voce sua culices abigentem, & deprehensis vescentem, ficitores arcere solent & enecare. Videntur etiam Culices eò nobis vatum vulgo pluris esse debere, quòd dierum tempestates nullâ quaestus causa praedicunt, idque certiùs multò & veriùs, quàm qui ex Apollinis tripode natos sese jactitant, atque in Cumanae nutricatu diu habitos. Nam si ii divergente sole colluserint in Aprico, calores praesagiunt; si in umbra, pluvias tepidas & mites; si vero una acriter praetereuntes pupugerint, frigidam tempestarem, & valde pluviosam expecta. Quando è Galla vel pomo quercino circa festum Michaelis culex eruperit, bellum hostile praenuntiat; si araneus, caritatem, si vermis, fertilitatem. Mizald. Si quis aquam in monte vel valle invenire cupiat, observet (inquit Paxanus in Geopon:) solem exorientem, & ubi culices (ὥσπερ δικίδας) sese trabis instar contorquentes viderit, ibi subesse aquam portendunt.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 108.1-4","label":"108.1 to 108.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/108.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/108.1"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 109.1-4","label":"109.1 to 109.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/109.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/109.1"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}