{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 138.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 138.1-4","ref":"138.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/138.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/138.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/138.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"dies, tunc numorem in fundo vasis repertum in phiala vitrea clara ponit: cui tantundem argenti vivi a fęcibus purgati addit, phialamque optime claudi suspendique jubet, ubicunque volueris: & pro certo (ut ipse affirmat) voti compos eris. Hoc verissimum esse quidam mihi retulerunt, quibus tamen sine experientia & oculata (quod dicitur) fide fidem non adhibeo. Haec & ejusmodi multa inter legendum facile est invenire, quibus quantum assentimur, ex praecedentibus facile est colligere. Hinc igitur facillimè intelligere possumus, quàm stultè, quàm inaniter sese venditat humana sapientia, quove ferantur nostra ingenia, nisi recta ratione experientiaque (scientiarum omnium magistra) nitantur, & opinionis salebras accuratè vitent. Quàm admiranda sint Dei opera, etiam in oculis nostris, nullus nescire potest, qui hanc parvam bestiolam diligentiùs viderit, atque ejus naturam lucemque divinae illius indicem perpenderit. Nam sanè, quis caducae hujus lucis spectator ad Christum (perennem, veram, primamque mundi lucem) mentis quasi oculos non dirigit; vel spiritum illum sacrosanctum piorum corda caecissimis te nebris illuminantem, in memoriam non revocat? Hanc autem Cicindelarum lucem & lumen potius dum alij extrahere, alij imitari contenderent (verbi gratia, Albertus, Cardanus, Merula, Vitalis, Mizaldus,) miros sese moros dederunt meâ quidem sententia, stellasque mentiendo, terrestris Stellionatus crimen non effugerunt. Neque enim Salmonei vel Alladij eos fata revocarunt, qui Iovis fulgura imitati, tristi ęmulationis eventu impietatis poenas luerunt, coelestem ignem experti, quem non minus stultè quàm impie vano strepitu imitabantur. Ita etiam & illi & quidem hoc aetatis scioli, dum hoc lumen extrahere conantur, audaci coepto numen violant, suumque istud opus (ut verbo dicam quod sentio) dum poliunt, polluunt. Verum hos ad Ixio nis rotam mittamus, divinamque potius majestatem, sapientiam, lucem piè in hoc animalculo modesteque intueamur. Nam qui in minimis creaturis. Conditoris plenam majestatem scrutatur, subitò à gloria ipsius obruetur.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 137.5-6","label":"137.5 to 137.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/137.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/137.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 138.5-7","label":"138.5 to 138.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/138.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/138.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}