{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 144","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/144.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"Ego tribus id modis fieri existimo, dentium stridore dum herbas rodunt, alarum converberatione dum illas vibrant, scapularum & colli durioris contritione dum se movent & saltant; veluti militibus accidit lorica & thorace armatis. Nunc ad locustas ἀπτερις orationem convertam. Illae autem potissimum sunt Bruchus, Attelabus, atque Asellus. Bruchus ἀπὸ τοῦ βιύκειν, id est, à mordendo & vorando dictus, impennis locusta dici potest. herbas devorans. Bruchorum quatuor species exhibeo: Primam maris, tres reliquas faeminarum. Mas collare gestat subcruentum, sub quo duplex pendet cucullus leviter ex flavo virens; dorsum ad caudam usque sex porraceae laminae transversim ad latera ductae adornant. Ventris (qui satis magnus caudaeque tres illi parvi aculei ad recens natae herbae colorem accedunt flavoviridem, veluti etiam & femora, facies atque antennae; sed tibiae rubidae videntur. Prima faeminarum aeruginosa tota est, absque linea esset xerampelina à caputio ad caulem per dorsum ducta: caret item aculeo in caule nascente; videtur etiam plicis vel potius quasi orbibus 10. viridibus circumcincta. Secunda ferè omnino spadicea atque fusca: ventre tamen parùm flavescit, aculeumque geminum gerit principio caulis infixum. Tertiae vultus caput porcinum vel vitulum marinum refert: antennarum loco barbellam quasi juxta nasum utrinque sitam obtinet; duo in suprema fronte tubercula, ursi veluti aures repraesentant, duosque in caule habet aculeos, fusci (ut totum corpus) coloris neque parùm acutos. Hos depinxit nobilis ille Eques Edmundus Knivet Anglus (ut genere, ita virtute & naturalium rerum indagatione inter paucos illustris) & ad Pennium in hujus operis amplificationem, quâ est singulari in doctos humanitate dono misit. Bruchi Illyricè Chrzast, Polonicè Knonick, Germanice Ranp, Anglice Feild Cricket vocatur. Attelabus sive ἀττέλαβος Hesychio parva quaedam locusta dicitur. Plinio vero è minimarum genere videtur. Hieronimus in tertium caput Naum Prophetae, parvos locustarum faetus Attellabos vocat: quos significantiùs comessores interpretatus est Aquila. Parva locusta dicitur inter locustam et Bruchum mediae naturae: tam modicis donata pennis, ut impennis habita, reptare potius quàm volare videatur. Hanc ob causam ubicunque oritur, omnia ibi quasi in pollinem sive rubiginem conterit atque absumit. Alijs videtur species esse Bruchi, donec pennae excrescunt; postea vero in locustarum classem venire. Stephano ἀττέλαβος dicitur ταρὸ τὸ ἀπειν; quoniam adeo minutis pennis conspicitur, ut carere omnino alis judicetur. Attelabi (ut Aristoteles prodidit) in aruis cessanribus pariunt, quomodo & cicadae. Pariunt autem, & quum pepererint moriuntur, uti reliquae locustae. Intereunt ova eorum aquis autumnalibus, cum nimis increverint, ac sicco autumno largior proventus Attelaborum est, quoniam minus ova intereunt.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 143.5-6","label":"143.5 to 143.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/143.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/143.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 145.1-4","label":"145.1 to 145.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/145.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/145.1"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}