{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 151","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 151","ref":"151","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/151","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/151.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"Cicada inter insecta & omnino in hoc animalium genere una, ore caret; habet tamen prolixum quid compactum indivisumque, intus plerumque conditum, quod veluti promuscis tum oris, tum linguae usum supplet, denis strijs transversis affabre canaliculatum, eoque ipso rorem haurit, alimentum unicum & peculiare: ut Virgilius cecinit. Pascuntur dum rore cicadae: unde Apud Athenaeum primum disputatum, deinde conclusum fuit, solam aquam nutrire posse, quoniam ea sola cicadae famem tolerant. Hinc etiam illud alibi apud eundem parasiti cujusdam dictum ἐκ ἔιμι τέττιξ οὐδὲ κοχλία, quasi diceret, nec rore vivo, nec herbis vescor. Cui etiam affine illud Theocriti: αν πρῶκας στίζετε ὥσπερ τεττιξ, id est, aeriove fovetur ut rore cicada? Valeat igitur illa Aesopi quae circumfertur fabula, Cicadas à formicis cibos petijsse, quum ex Platone didicisse potuisset, Cicadas Apollini sacras id doni musarum benignitate assecutas, ut solo cantu, ne dicam rore, famem levarent. Fabulosa quoque Tzetzis commenta proborum auribus indigna praetermittemus, qui nescio quantum ijs ciborum delectum adesse memorat. Proditum tamen est ab Antonio Altomarino lib. de Manna, Cicadas ex fraxini & Orni praecipuè ramis corticibusque lacrymam exugere, quam nos Mannam arborem vocamus. Eas rorem duntaxat de herbis vel ex herbis papilionum more exuge re, probabile magis est, tum quòd jejunae semper & inanes intus reperiuntur, tum quòd nihil excernere conspiciuntur; nisi fortè ubi plusculum roris absorpserint, superfluam ejus partem, ut rustici notarunt, removendo ejiciant. Corpus capiti brevissimo collo, vel potius nullo, annectitur: scapulae ex viridi & nigro maculatae, pectus dilute viride magis albicat, è quo tres utrinque pedes tibiaeque erumpunt prassini coloris. Venter in majoribus duos digitos transversos longitudine aequat, latitudine unum: interna ventris pars peltam refert in apicem desinentem, & limbo duodecim tredecimve articulis constante cingitur: intus incisurae aliquot apparent concolores ventri, caudamque extremam mares (id est minores) fissam habent, faeminae contra inteegram: dorsum nigricat, 7. vel 8. lineis & incisuris virentibus transversim ductis ornatum. Alae pulcherrimae, argento illitae, naevisque fuscis & maculis cum ornatu pictae, externae internis duplo longiores sunt, magisque variegatae. Fusca rarior videtur, quam ex Guinea delatam Ludovicus Atmarus Chirurgus diligentissimus Pennio dedit. Dedit illi aliam ex Virginia portatam Candidus, pictor non incelebris, cinerei omnino coloris, (forte Graecorum τεροι) sed proportione cum primis simili; alas utrasque habet argenteas, sed neutiquam (ut primae illae virides) maculatas. Surculariae potissimum virides & magnae sunt; avenariae, frumentariae, gramineae, varios varijs in locis colores exprimunt, longeque minores apparent. Si verò Cicadarum naturas cum humana parare licet, servi nostri quum sint, virtutibus dominos antecellunt; & nobis morum magistrae esse possint.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 150.5-6","label":"150.5 to 150.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/150.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/150.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 152","label":"152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/152"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}