{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 161","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/161.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"Hetruscis Plattela; Germanis Wibel; brottworme, brottkaefaer, Malkaefaer, springwibel. Norimbergenses, quandam speciem Schavaben jocosè vocant, quia frigoris est impatiens, ut Cordus scribit. Illyricis Sminit. Polonis, Molulowy. Hungaris Moly. Hispanis, Rapa coua polilla. Est autem Blatta Insectum lucifugum, scarabeo simile, sed elytro carens. Blattarum tres sunt species, Mollis, molendinaria, & Faetida. Freigius pessimè divisit Blattas, molles cum faetidis confundens, ac τρασοκυρίδας tertiam speciem constituens, Gazae mala interpretatione seductus. Omnes senectutem exuere, tum Aristoteles Hist. 8. cap. 17. tum Plinius lib. 11. cap. 28. testantur. Mares omnes alati creduntur, faeminae certo alis destituuntur; illli quoque minores: hae magis ventriosae sunt. Omnes (faetidâ exceptâ) celeri cursu valent & frigore pereunt. Mâs mollis, faemina colore multò nigrior, caput parvum habet, unde duo exeunt cornicula praelonga, in quamcunque partem mobilia, pectus ma cum scapulis orbiculare, in corpore incisuras septem habet. Alae adsunt corpori concolores, rariùs tamen volat, sed earum auxilio (struthiocameli instar) celeriùs currit: caudam habet bifurcam & forpiculatam; sex pedes obtinet. Circa ora latrinarum, & in balneis locisque uliginosis plurimum degit. Gryllos campestres nonnihil referunt, sed corpore sunt compressiore, & cruribus longè gracilioribus. In Philippo navi quam nobilissimus ille alter Neptunus (Dracum equitem intelligo) aromatibus onustam vi cepit, ingens blattarum alatarum multitudo inveniebatur. Sed hae nostris paulo majores, molliores, & coloremagis fusco. A multis fide dignis accepi, Blattam mollem vulgari sextuplo majorem in summo templo Petropoli nostra captam fuisse, quae morsu non cutem tantum eam venantiam vulnerabat, sed & sanguinem altius copiosiusque eliciebat: erat digiti majoris magnitudine, longitudineque, atque loco muris septo inclusa, evasit tamen post triduum; sed qua ratione aut via, nemo perspexit. Molendinariam siue pistrinariam vidi (GraeCè μυλοικὸς μελικὸς μυλαβρὶς μυλαρὶς & ἀρτοκοτείων dicitur) faeminam ni fallor, quia alis caruit: vulgari illa molli longiorem, crassiorem, & cum majore splendore nigriorem, os forcipatum illi, parvum, quasi sub ventre positum, antennas habet primae similes, oculos item exiguos concavos, vel potius ocularum signa atque vestigia. Pectore penè quadrangulari quatuor primi pedes affiguntur, posteriores ventri: supra scapulas alarum quasi rudimenta conspiciuntur, alae tamen dici non debent; corpus reliquum crassiusculum, variè orbiculis incisum, quos si à latere intuearis serram referunt. Caudae apex & furca nutrinque una innascens, ad tridentis formam accedunt. Stabulantur istae Blattae in locis tepidioribus, pistrinis Vix magna in fame lucem ferunt: vel si & vaporarijs. victus quaerendi gratia in apricum procedere coguntur, celeri cursu ad tenebras recurrunt, vel puluere sese tegentes, venatores fallunt. Tertium genus odore adeo invisum, ut à Graecis σἰλρὴ βδιὰ, καὶ βδοῖσα, à Latinis Faetida Blatta vocabatur: à Plinio describitur acuta clune; quam notam nisi expressisset, fortassis in tenebris jacuisset semper haec species, byGoogl species, nec in oculos nostros venisset.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 160-2","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/160-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/160-2"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 162.1-3","label":"162.1 to 162.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/162.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/162.1"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}