{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 163.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 163.1-4","ref":"163.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/163.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/163.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/163.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Nostrae vero Blattae hujusmodi nihil succi emittunt: sed lucifugae, sordidae, truces, faetidae, furaces, nocturnisque depraedationibus infames vivunt, unde Servius Pyratas noctu navigantes Blattas dixit. Hae licet bestiolae naturae ipsi, hominibusque & apibus exosae sunt, varias illis tamen virtutes Deus indidit, & quàm Bizantinae illae praestantiores. Nam si concham illius unguemve dempseris, quid inter caput (papaver dictum) & collum totus venter continet, quàm florem illum tingendis expetitum vestibus solisque oculis delectandis natum? Sane licet illum colorem Principes magnatesque Primarij nullo auro non emunt, & pretij magnitudine regium faciunt: ubi tamen contemptibilium harum blattarum vires audiveris, purpuram supra omnem caras dixeris. Etenim ad aurium dolores & surditatem mirificè prosunt hoc modo acceptae: R. blattas alis abjectis xij. vini veteris & mellis ana 3j. ss. malicorium unum, succi pomi, sesquicyathum. Coquantur in olla nova, donec malicorium flaccidum fiat. Tum simul terantur omnia: tritis adde unguenti Syriaci 3j. picis liquidae 5) .ss. Succi è 4. cepis expressi; q. 5. conterantur & ad usum reponantur: decoctum lana succidâ & tepida instilletur. Gal. sec. loc. lib 3. Molles in oleo decoctae verrucis efficaciter illini experientia testatur. Molendinarias capite detracto, attritas, lepras sanare, Musa & Python in exemplis reliquerunt. Faetidae pinguitudinem, si caput avellatur tritam una cum rosaceo auribus mirè prodesse scribit Galenus ex Archigene Sed lanam quâ incluserint, paulo post extrahendam: celerrimè enim id pingue transire in animal, fierive vermiculum. Alij binas ternasve in oleo decoctas efficacissimè auribus mederi scribunt, & tritas in linteolo imponi. Hujus item intestina trita cum oleo aut decocta, aurium dolores instillata mitigant Dioscoride authore. A prioribus duabus speciebus capita detrahenda, antequàm in usum medicum veniant, Plinius docet: à faetida pedes & pennas etiam detrahit, vel potius coriaceum illud dorsum penniforme, durius illuc quidem & magis venenatum: alas enim non habet. Faetidae praeterea cum pisselaeo sanare ulcera traduntur, aliàs insanabilia; strumas item & panos diebus 21. impositae; sanant quoque concussa, convulsa, cacoethea ulcera, scabiem furunculosque detractis pedibus & pennis.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 162.4-5","label":"162.4 to 162.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/162.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/162.4"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 163.5-7","label":"163.5 to 163.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/163.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/163.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}