{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 172.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 172.1-4","ref":"172.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/172.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/172.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/172.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Hunc marem Lonicerus facit; ego (si qua generis inter Cantharos fuerit distinctio) faeminam dicere non vereor: tum quia reliquae Cantharorum species minores sunt (Mares enim inter insecta, ut Aristoteles notat, faeminis longè minores;) tum quòd in coitu suscipere eas à minore experientia confirmat. Mas illi omnino similis, sed minor, tum corpore tum cornubus: quae licet utrinque non racemantur, acriùs tamen (compressa) pungunt digitum, quàm faemina jam descripta. Tertius priori triplo vel quadruplo minor, colore piceo, cornua admodum parva & Bisulca, iuxta quae duae antennae plurimis articulis distinctae oriuntur. Oculos habet prominulos, & pro corporis ratione magnos. Scapulae utrinque in angulum acutum desinunt. Vescitur maximam partem succo tenaci atque pingui è quercu exudante, nec facilè extra querceta conspicitur. Quarta species rara admodum est, cui cornua exilia duo, ter intùs racemata, ex nigro candidula videntur, dorsum nigris albis, venter argenteis ceruleisque maculis segmentatur: pedibus sex graditur, qui non minus nigricant atque antennulae. Capite praeciso, reliquae corporis partes vivunt diu; caput verò (contra vulgarem insectorum morem) reliquo toto corpore diutius. Hic lunae sacer esse dicitur; caputque illi & cornua cum Luna crescere atque diminui tradunt mendacissimi astrologi. Cornua medicarum virium non sunt expertia, Laticornium & usus nam infantum morbis medentur, ex cervice suspensa, magna si fuerint, valdè racemosa, alligata amuleti naturam obtinent. Strumis appositi conferunt & podagrae, praesertim si cum terra ab ipsis egesta commisceantur. Plinius. Si cornuti Scarabei (quos Cervos vocant) in oleo decoquantur, atque eo brachialis arteria inungatur, tollit febres. Mizaldus. Parum sapuit (ut hoc obiter notem) Guillerinus de conchis, qui Librum de natura rerum sequutus toto coelo arravit, dum Cervum istum volantem inter Cicadas poneret. Est etiam quando locustae ascribit, est quando Brucho, imo alibi cum Cicindela confundit; usque omnia conjiciens, nil docet. Gigni cervos istos tantum ex vermibus putrido ligno innatis Philosophus memorat. Caeterùm quum experientia illorum quoque originem e stercore ducendam clamat, huic potiùs applaudo. ἀγόκερως, τραγαρος, κερόμβυξ, καράμβυλος (sunt enim synoniNomen. ma) Latinis Capricornus. Germanis Holtz back. Anglis Goat-chafer dicitur; Descriptio. magnitudine coloreque Platycerotem refert.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 171-2","label":"171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/171-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/171-2"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 172.5-6","label":"172.5 to 172.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/172.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/172.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}