{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 173","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 173","ref":"173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/173.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":446,"text":"Gerras enim Germanas nobis obtrudunt, quotquot unicum illi tantùm volatum attribuunt; quo defatigata tandem, simul & terram tangere perhibetur, & diem obire. Fabularum mancipia hujus rei causam sic narrant. Terambus Satyricus Poëta convitijs ipsas Musas impetere non abstinuit, quae propter in Cerambycem meritò transformatus duplicem subivit poenam, nam tum enervatis cruribus claudus ambulat, & latronum more in ligno pendet. Antonius Liberalis, lib. μεταμορρωσίαν 1. rem perstringit his verbis μύμραι δὲ μετέβαλον κατʼ οργὴν τὸν τέραμβον ὅτι ἀυτὰς ἐλοιδόρησε, καὶ ἐγένετο ξυλοραγος κερόμβυξ, φαίνεται δὲ ἐπὶ τῶν ξύλον καὶ ἐστιν ἀγκύλος ἐκ τῶν ὀδόντων καὶ συνεχῶς ταὶ γενεῖκ κινεῖν, μέλας παραμόκης πτέρόγας στερὰς ἔχων, ὥσπερ οἱ μέγαλοι καιθάροι. οὗτος ξυλοφάγος βοῦς καλεῖται, παρὰ δὲ Θετταλοις κεράμβυξ. τοῦτον καὶ οἱ παιδις ταί γνιον ἔχουσι, καὶ τὴν καταλὴν ἀποQuae dum Xylander Latiταμνοντες φέρεσιν, ἢ ἔοικε τὴν τὸς κέρασι λύρά τῇ ἐκ τῆς χελαίνης. peritus:) bis turpiter impena facere tentavit (vir alioquin Graece Linguae git. Primò quòd Cerambycem avem verteret, quum volucrem dixisset. Secunda quòd caput unà cum alis lyram formare diceret, quum Graecus liber sic loquitur, ουν τοῖς κέρασι. An vero hoc Scarabei genus, id sit, quod in caule eriphiae herbae sursum deorsumque currit sonum haedi ementiens, quo Magi ad vocem emendandam nihil esse praestantiùs affirmant) equidem nescio: minorem tamen Scarabeum esse autumo; quia ferulae caulis vix hunc jam grandem caperet. Cerambyces praeter hunc memoratum varios vidimus, unum primo huic similem, sed magnitudine & colore varium; nam & paulo minor, & colore fuit ferè cinereo; Venter, crura, & cornua, dilutè caerulea; scapulae, cauda & elytra, nigris qubusdam maculis variegata. Cornuum quoque articuli nigricabant; postrema crura reliquis longiora crescebant. Hos a Quickelbergio obtinuimus, Antuerpia transmissos. Alterum habemus, extra viridem, supinè fuscum; caput, scapulae, elytra obscurè virentia, & auro itidem micantia; corpore est paulo porrectiore, priori similis videtur, sed paulo minor; cornua purpurea obtinet, crura, pedesque Hyacinthinos. Tertium huic concolorem ipse primus Pennio dedi, nucem moschatam & cynamum verè spirantem. Verùm fragantia illa dulcis (stacten contra non cara) cum vita in auras statim effluit, & cadavere exulans, sese in pyxidem (qua fuerit servatus) tota insinuat. Cardanus mentionem facit hujus Scarabei; sed qui ante me invenerit neminem novi. Est quoque alter cum splendore nigricans, ventriosus, crassus, corpore, cornuque breviori reliquis; cornuum juncturae non sunt (ut in alijs) globosae, sed utrinque leviter serratae. Hunc Carolo Clusio Pennius se debere fatetur. Quintus capite ore & dentibus primo omnino similis, oculis nigerrimis, colore per totum corpus fusco, ore patulo dentato, capite Theatrum. minimorum animalium pite, collo, & alis, minutulis punctis nigris densè conspersis; corporis magnitudine ferè secundum aequat Cerambycem: rariùs conspicitur; in aedibus vivit & lignis aridis. Sexto cinerascenti caput valde exiguum, oculi albiduli, cornua longiuscula, articulata, candescentibus maculis dia: elytris, imo toto ferè corstinct pore, varius est, in aedibus item versatur, sed an etiam in lignis habitet, ignoro.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 172.5-6","label":"172.5 to 172.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/172.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/172.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 174","label":"174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/174"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}