{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 183","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 183","ref":"183","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/183","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/183.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Vaginae alarum puniceae sunt, & tenuissimo quasi polline conspersae: aliàs leviter splendent; idem quoque tibiarum, pedum, ac caudae spinosae color, reliquae partes infuscantur totae, nisi quod oculorum circulus, antennulaeque parvae & supra caudae ortum flavescunt, juncturaeque ventris albescunt. In Normannia tertio quoque anno multo frequentiores, atque ideo, Lan des hannetons ab illis vocatur. Proditum est in Anglorum annalibus, Anno Chr. 1574. Vicesimo quarto Februarij, tantam eorum multitudinem in Sabrinam fluvium delapsam, ut aquaticis molendinis rotas sisterent atque obruerent: & sane nisi unà cum hominum industria, gallinae, anates, caprimulgae, tinnunculi, vespertiliones, aliaeque praedatrices aves, (quae hos in primarijs habere cibis videntur) auxilio fuissent, suffocatae abijs molendinae etiamnum hodie obmutuissent. Huic alter affinis creditur, colore totus ex fusco albicante, glauco ventre & quodammodo canescente. Quem in medicinis usum obtinet equidem me nescire fateor. Aucupes vero cum anates venantur, scarabeis duob. tribusve arboreis caudatim junctis hamum contegunt, filoque gladiolis aquaticis subdito (nè dispalescant technae) lapidem ponderosum alligant. Statim anas prae cibi aviditate hamum devoraret, ejusque dentibus inhaerens poenas luit. His cucurbitae inclusis, quomodo grues capiuntur, qui scire velit, Gesnerum legat de grue. Scarabaeus quem Plinius Fullonem vocat, rarior est, nec ubique obujus. In Anglia, quantum audiverim aut legerim, nuspiam apparet. Gaza κίνθαρον ab Aristotele dictum, aliquando Fullonem transtulit; quum tamen ille semper Pilularem solum eo nomine notum voluit, atque reliquis Scarabeis proprias nomenclaturas contulit. Neque Fullo Scarabeus rubeus dici potest (ut Freigius conjicit) nec est animalculum cauda forcipata, quod Hadrianus Iunius nobis per Fullonem obtrudit; non est enim Forpicula ἐκ τῶν καλεοπτερον genere, ut fusiùs in historia ejus palam fiet: Sanè Scarabeus hic pulcher est, Arboreo major, sed Cervo volante Faemina nonnihil minor: caput illi adest fere corneum, antennulis duabus non invenustum, oculi pectusque hirsutum ex albo flavescunt primulum, pedes anthracinos habet. Venter cauScapulae atque elytra albis nigrisque macudaque plumas referunt gruinas lis tam pulchrè variegantur, ut vestem Damascenam esse Phrygia manu intertextam facilè jurares.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 182-3","label":"182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/182-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/182-3"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 184","label":"184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/184"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}