{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 189.5-7","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 189.5-7","ref":"189.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/189.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/189.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/189.5.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Si vero hoc non esset, quia ignis non putrescit: ab igne tamen, tanquam à forma, in materia propria fieri generationem posse, non est cur dubitemus. Nam in metallis nisi esset humor, non fluerent; quid ergo naturam impediet, quo minùs ei formam det? Quaerit Aristoteles: An in Sphaera ignis (scilicet sub luna) generantur animalia? ac videtur dubitare, quaestionemque in aliud tempus rejicit: sed cum Pyrigonum in hoc nostro igne generari affirmet, quare dubitarent aliqui, non video. Sunt tamen quidam doctissimi viri, ac nostri temporis scriptores egregij (qui tamen plus ingenio, lectione, ac verbis, quàm rerum naturalium solidâ cognitione valere videntur) qui tam harum bestiolarum generationem in igne, quàm totam hanc historiam (ut frivolam, fictam & philosopho indignam) condemnant atque rejiciunt. Horum argumentis ut respondeam, lectores expectant. Objiciunt Aristotelem apertis verbis affirmantem, Ignem nullum animal generare. Philosophus ibi calorem seminis cum ignis calore comparat, affirmans calorem igneum non esse in semine: si enim esset (inquit) nihil produceret. Hoc tamen non impedit, quo minus animal in igne generetur, sine semine: sed ex alia materia apta & conveniente, ut postea videbimus. Praeterea Philosophus hic (quemadmodum & alibi) videtur, vel tantum de igne sub Spera Lunae loqui, ac illum ignem nullum animal producere; non de nostro, ubi & mistio est, nec ignis purus. Sed adhuc urgent: Noster ignis est substantia λεπτομεριστάτη, in cuncta & objecta grassatur, & depascit, & in suam substantiam convertit. Huic prius responsum est; ubi quaedam in medium attulimus, quae potius in igne perficiuntur, quaeque ignis nullo modo consumere potest, nec in suam substantiam convertere. Io.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 189.1-4","label":"189.1 to 189.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/189.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/189.1"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 190.1-5","label":"190.1 to 190.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/190.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/190.1"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}