{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 201","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/201.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"curuat atque attollit. Hebraeis, Ghazam, quia detondet fructus terrae, ut dicit Kimhi Ioelis primo. Italis Rugaverme & Brucho. Sic enim Marcellus Virgilius in Dioscoridem; Nostra (inquit) aetas & gens totum Erucarum genus Bruchi nominant. Hispanis Oruga Gallis Chenille, Chattepeleuse. Angli communi nomine Catterpillers vocant, sed Boreales pilosas erucas Oubutis; Meridionales Palmerwormes nominant. Polonicè dicitur Eruca, Rup hausenka; Germanicè Ein raup, Belgicè Ruype; Illyricè gasienica; silvatico Certris & Cedebroa. Si omnes erucarum differentias attexere vellem, infinitus essem; aliae enim ad tactum rigidae, aliae molles; aliae cornutae: (idque vel in capite, vel in cauda;) aliae e xcornes: quibusdam plures pedes, quibusdam pauciores, ultrà sedecim nullis. Vndoso motu et celeri plurimae gaudent, aliae tamen planè & lentè incedunt; quaedam leberidem quotannis mutant, quaedam non mutant; Quaedam in Chrysalidas supra terram fixas transformantur, unde Papiliones diurni: quaedam subter terram, unde phalenae exeunt. Quarundam item aureliae laeves sunt & aequabiles; aliarum hispidae, rugosae, acuminatae, asperae: quarundam (nempe duriorum) nudae; aliarum (nempe teneriorum) musco vel capillis sericis obductae. Plurimae ex ovis Papilionum nascuntur, & in aurelias abeunt; quaedam in arborum folijs generantur ex semine proprio ibidem in tela per autumnum derelicto, vel rore aëreve illi incluso & putrescente, ut convolvuli. Praeterea quaedam folijs vescuntur, quaedam floribus: sunt etiam quae fructus comedunt. Nos vero ut geminas illarum differentias exprimamus; Omnes Erucas vel ἐπερογενεις dicimus sive affines, à Papilionibus & Aurelijs satas: vel ἀντογινεῖς & consanguineas ex sua tantum tribu profectas facimus. ἕτερογνεῖ vicissim, sunt vel glabrae vel hirsutae: uti etiam ἀυτογενοῖς. Inter Glabras, primas Erucae illi serici fili textrici dari oportet, affir Quae oogle","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 200","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/200"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 202","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/202"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}