{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 207","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 207","ref":"207","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/207","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/207.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"Pityocampes, id est, pineae piceaeve Erucae, digitum minimum crassitie aequant, tres digitos transversos longae. Vndecim incisuris inter caput & caudam constant, sedecimque (more reliquarum) pedes habent: nempe iuxta caput utrinque tres, medio corpore utrinque quatuor, & ad caudam extremam utrinque unum. Priores vero sunt adunci & exiles, quibus viam tentant; reliqui latiores, & multis crenulis serrati, ut folijs firmiter insistant. Caput formicae; reliquum corpus Erucis vulgaribus simile. Hirtae sunt pilis, villisque rectis undique obseptae: pili in lateribus nati albicant; in dorso fulgent, cujus pars media maculis veluti oculeis ornatur. Villis abrasis, cutis subest nigricans; pili valde exiles: pungunt tamen quàm urtica acrius, maximumque dolorem, ardorem, febrem, pruritum, inquietudinem adducunt: veneno scilicet subitò sine sensu vulneris infuso, & ad partes visceribus proximas delato. Telas subtiles quales aranei texunt, prioribus pedibus fila ducentes ac disponentes: has, veluti tentorium, nocte ingruente subeunt; tum ut frigoris, tum ut procellarum vitent incommoda: tentorij hujus tam tenax & subtilis materia est, ut nec ventos curet furentes, nec imbribus inundet. Amplitudo item tanta, ut vel millia plura erucarum facilè ferat. In ramulis Pini & Piceae supremis nidificant, ubi non solitariae (ut aliae,) sed gregales vivunt. Quacunque iter fecerint, nentes fila ducunt telaria: primaque luce (faveat modo serenitas) catervatim minores majores comitantur, ac viduatis fronde arboribus (omnes enim absumunt) strenuè textrinam colunt. Solae pini piceaeque pestes, ad alias coniferas arbores non accedunt. In Atho monte; nemoribus Tridentinis, atque transalpinis convallibus (ubi frondis nutritiae copiâ) admodum abundant, ut Matthiolus testatur. Virulentissimae profecto bestiae, sive extra premantur manibus, sive intus exhibeantur: tam certissimi veneni olim habebantur, ut Vipianus legem Corneliam interpretans de Sicarijs, eorum numerum & paenam, Pityocampae propinatorem vocaret: 9. Alium. ff. ad leg. Corn. de sic. Haustis Pityocampis dolor os & palatum graviter affli git; lingua, aluus, ventriculus ab erodente veneno valde inflammantur: etiam ingens dolor excruciat, licet initio pruritum quendam jucundum passi videntur: insequitur aestus, cibi fastidium, & perpetua, sed irrita vomendi dejiciendique cupiditas. Tandem nisi occurratur, adurunt corpus, & ventriculo crustas inducunt, Arsenici ferè modo. Diosc. Aet. Plin. Celsus. Gal. item 11. simpl. cap. 5. & Avic. sos. Cap. 25. Hac de causa Aetius & Aegineta mensas sub pino sternere vel commorari, noxium dixerunt, ne forte cibi nidore, jusculorum vapore, vel clamore hominum Pityocampae suis sedibus motae, in escas decidant, vel semina saltem aequè laethifera demittant. Qui ab his laesi fuerint, ad Cantharidum antipharmaca respiciant: liberabuntur enim ijsdem remedijs: propriè tamen melinum oleum (quod è Cotoneis & oleo temperatur) ad vomitum usque bis terve hauriendum est, et Diosc. ex Aetij praescripto. Generantur vel potius regenerantur (convoluulorum more) è semine Autumnali in tela certis vesiculis relicto, vel ex ipsis Volvocibus putrefactis, vt Scaligero sentire visum est. Nunc ad Ambulones venimus.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 206","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/206"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 208","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/208"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}