{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 214.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 214.1-4","ref":"214.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/214.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/214.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/214.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Nihil item rore magis alimentosum, quo solo quaedam vivunt bestiolae: quod & divinus poeta dixit; Quantum ros nocte reponit. Quâ igitur ratione humor est, materia est, qua tenuis, subit; qua attractus à sole & percoctus, ad generationem aptior, apparatus enim formae vehit sociam materiam, quibus coeuntibus progigni animal contingit. Neque solum roris proles est, sed & papilionum filia; ut dictum est, atque ut ipsa experientia testatur: imò maxima Erucarum pars ijs debent prosapiam, praeterque Brassicariam & convolvulos, paucae alias nascuntur. Hi enim (ines à Graecis dicti) ex rore vel humore in telis concluso atque putrescente fiunt; praecipuè flatu orientali aërisque tepore corruptionem accelerante. Tunc enim tam immensa illarum nostris regionibus acies prorumpit, ut tot nisi ex putredine provenisse, neque vere dicere neque cogitare possis. Magni omnes helluones herbarum atque arborum: unde Philippus Parasitus de se jactitat apud Athenaeum in Pythagorista, ἀπέλαυσα θύμων λαχάναντε κόμαι: vescens thymo olereque Eruca sum. In hunc etiam sensum Martialis: Erucam malè pascit hortus vnam. Vbi devorandi tempus praeterit, vagulae huc illuc & jejunae migrant, sensimque marcescentes fame, aliae intra, quaedam supra terram locum idoneum quaerunt, ubi sese vel filo appensae in aureliam membrana tectam, vel in nudam thecam transforment: hoc media si aestate contigerit, post 24. dies rupto cortice evolat statim papilio: sin adultiore autumno, per totam hyemem durat aurelia, nihilque ante calorem vernalem excludit. Nec tamen omnes Erucae in aurelias convertuntur, sed aliae contractae (volvoces nempe) putres. cunt, è quibus nonnunquam tria quasi ova nigricantia excidunt, muscarum vel Cantharidum matrices. Quando papiliones serò coiverint, ova depromunt ad ver usque proximum, (si diligens eorum cura habeatur,) vitalia; ut in Bombycibus usu venit, quorum ova per uncias librasque vendi apud Hispanos, haud nova res. Has erucarum transmutationes Theophrastus recte distinxit his verbis. 2. περὶ ρύτων, πρῶτον μὲν ἐκ κόμπης, χρυσάλλις, ἐγτʼ ἐκ τόντης ψύλη, ἐκ ψύλης ἡ πάλιν μ.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 213-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/213-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/213-2"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 214.5-6","label":"214.5 to 214.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/214.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/214.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}