{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 216","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 216","ref":"216","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/216","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/216.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"Erucam hirsutam exiccatam in puluerem, fluxum ventris sistere, norunt Germani. Nicander ad somnum item conciliandum ijs utitur: sic enim scribit. εὶ δὲ σύγε τρίδὰς ὀλίγω ἐν βάμματι κάμπην κηπείην δροσόεσσαν ἐπὶ χλωρηιδα νώτῳ &c: Quae Hieremias Martius sic vertit: Quod si rodentes olus & frondentia vermes (Curva quibus virides depingunt terga colores) In medio sacra de Palladis arbore succo Triveris, hinc que tuum colleveris undique corpus, Tuta dabis dulci securus membra quieti. Sunt in spinosis hirtisque herbis (quales in urtica vidimus) asperae & lanuginosae quaedam erucae, quas alligatas protinus mederi tradunt infantibus, quum ijs cibus faucium isthmos non transeat. Eruca oleracea trita illitaque super venenato serpentum morsu, confert. Avic. Si Brassicaria eruca dentem vitiosum saepius fricaveris, intra paucos dies ultro excidet. Idem. Erucae oleo mixtae Serpentes fugant. Diosc. Si ejusmodi oleo manus, aliaeve partes linantur; ne quis ab apibus, vespis vel crabronibus laedatur efficiet. Aetius Plinius superstitiosa multa ex magorum sententia citat, de virtutibus erucarum, quae cum Theologorum scholâ ejecta viderim, & tacita mente damnarim, nolo hic commemorare. Varijs item avibus nostro usui & victui necessarijs, cibo sunt; nempe monedulis, sturnis, pavonibus, gallinis, turdis; ut taceam trutam, rubeculam, tincam, Cyprium, Scorpium, Luciumque pisces, qui erucato hamo facilè falluntur; cujus fraudis modos si scire velis, Tarentinum in Geopon. consulito. Quis item (ne animae medicinam per erucas datam praeteream) Dei misericordias inter palantes Israelitas non cecinit, quum Erucarum quasi diluvio inundantem Aegyptum viderent? Quomodo item Romanos duplex una aestate nimbus erucarum anno 1570. expavefecit, cum nihil in eorum agro virescens ab illarum praedatrice gula liberum superesset? Sane licet hujus tam gravis poenae memoriam insequentis anni fertilitas absterserit, multos tamen poenitentia ductos de emendatione vitae cogitasse, non est quod dubitemus. Faxit Deus ut aliorum vapulantes supplicijs, nos immunes servemus; ne quam levissimam creaturam esse putamus, eandem longè gravissimam (potest id enim Deus) sentiamus. CAP. VI. De Sphondyle. Σσοιδύλη Graecis, Verticillus Gazae dicitur. Plinius Graecum nomen non mutat, sed Sphondylam appellat. Germanis Engerle, ut Georg. Agricola docet. Gesnerus Twaer etiam vocari memorat, quia Serratis pedibus in diversum vadit. Angli Boreales andever appellant, Meridionales Whuriworme, id est, verticillum, sive convolvulum. Vincentio, Zuvarola dicitur; quia cucurbitas infestat. Errat Plinius qui hanc serpentem fecit, cum inter insecta, vitae institutum & ratio ipsam annumerat. Si hic Gazae, Plinij, Theophrasti, Absyrti, Phavorini, Aristophanisque Scholiastes, & Erasmi dissidia, de natura & forma Spondylae attexerem; videar revera quod dicitur λῆρον ληρεῖν, titionemque potius ad hoc ingeniorum incendium, quàm aquulam afferre. Quin potius ex illorum dissensionibus id colligo; Duas esse Sphondylarum species: aliam nempe domesticam, aliam sylvestrem. Sic enim Aristoteles & Absyrtus. Σταρυλῖνος ἐστὶ ὅμοιος σρονδύλαις, ταῖς κατὰ ὀικίην.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 215-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/215-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/215-2"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 217","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/217"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}