{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 257","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 257","ref":"257","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/257","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/257.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":421,"text":"putrefactis, ex eo constat, quòd novissimae aedes primo fere quo Q dealbantur die, eorum corporibus telisque scatent. Propagatio Ggeo autem plerunque coitu sit, cujus desiderium & actio fere totum Ver durat. Tum retis mutua ac repetita attractiuncula venerem quasi accendunt, continuo inter trahendum propiùs accedunt, tum denique aversis clunibus copulantur, quia ille coeundi modus (ob globosam corporis formam) maxime erat conveniens. Eodem modo Phalangia, (quotquot texunt) venerem absoluunt, & generantur ex ejusdem generis animalibus, ut Aristoteles testatur. Ipsa autem non Vere, sed appropinquante hyeme coeunt, quo tempore velocioris motus, certissimae noxae, magisque venenati morsus videntur. Quaedam à coitu unicum ovum pariunt portantque sub ventre, colore niveo, & per vices incubant, mare subinde faeminam juvante. Aliae multa minutaque ova ponunt, semini papaveris similia: è quibus exclusi triceni aliquando araneoli, post vanos quosdam in tela lusus, tandem cum matre prodeunt, vespereque exorto telam repetunt: donec quisque propriam telam texere didicit, qua tutius atque jucundius vitam peragat. Saltando faetus excludunt, ovis per triduum incubant, menseque lunari prolem perficiunt. Domestici tenuiori tela ova deponunt, crassiori sylvestres, quia magis imbrium ventorumque injurijs opponuntur. Generationi plurimum confert locus. Nam ut in regione Arrhatensi & in Creta insula abundant phalangiorum genera, ita illa Hibernia non vidit, Anglia non diu sustentavit, turris Gratianopolitana non pertulit. Quamvis enim Aranei nostri permulti intus devorati noceant, morsus tamen eorum veneni expers, & nemini, uti omnium contra Phalangiorum, laetalis. Innoxij morsus Araneos ubi non videris? Scandunt Regum aulas, ut virtutem addiscant. Divitum cubiculis insunt, ut officij admoneant; pauperum tabernas incolunt, ut patientiam, tolerantiam, laborem ijs commendent. Si pomaerium ingrediaris vestiunt unamquamque arborem. Si hortum, in rosis latitant: si agrum, in sepibus operantur. Domi forisque eos inveneris, nequa abesse virtutis diligentiaeque exemplar conqueri cum causa possis. Araneam licet Minerva petulantem, Martialis vagam, Claudianus audacem, Politianus pendulam, Iuvenalis aridam, Propertius putridam, Virgilius levem, Plautus inutilem autumant atque appellant: Tamen varijs eam usibus creatam esse liquido manifestum fiet. Quare adorata numinis majestate, quae tantas tam pusillo corpori virtutes indidit, ad commoditates dicendas veniamus. Araneus muscarius linteolo involutus, ac sinistro brachio appensus, ad quotidianam arcendam bene facit, inquit Tralianus. Magis autem, si multi cum oleo laurino ad linimenti consistentiam fuerint cocti; quo loci pulsatiles in utroque carpo, & cubito & temporibus, quando ante paroxysmum inuncti fuerint, remittit febris & postea perrarò redit. Kiramides. Araneus cum splenio subactus, ac linteo extensus, temporibusque applicatus, Tertianae febris accessiones curat. Dioscorides. Araneus lycos dictus, in calamo pectori alligatus, idem praestat, authore Plinio. Araneus ille domesticus, qui densam gracilem ac candidam telam texit, aluta vel nucis putamine inclusus, ac Lacerto vel collo appensus. Quartanae paroxysmos byGoogle roxysmos avertere creditur. Dioscorid.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 256","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/256"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 258.1-4","label":"258.1 to 258.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/258.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/258.1"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}