{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 264.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 264.1-4","ref":"264.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/264.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/264.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/264.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Neque enim bilis tantum his inest (ut adagium loquitur;) sed etiam pugnandi institutum, quo vel cum hoste externo manus conserunt, vel civilibus bellis per famem ortis invicem confligunt. Etenim licet pleno horreo, nunquam litigant formicae, atque Democratiam suam habent cum satietate rerum incolumem: tamem (quod in Monarchijs etiam optimè institutis accidisse legimus) in annonae caritate vel defectu potius, de victu et vitâ pugnas ineunt acerrimas, minoresque majores quasi grandiores reipub. gurgites) oppugnant. Necessitatis quippe est dare non accipere leges, tumque imprimis venter molestus cliens, quando vacuis & singultantibus intestinis semet ipse exedit. Lysimacho pauci justiores reges numerantur, neque Atheniensibus subditi meliores; utrisque tamen fames multa suasit perperam, atque illum pusillanimitatis, hos defectionis crimine inussit. Laudandum igitur hoc Formicarum bellum non pro Corona murali, vallari, aurea, vel graminea (quae antiquissima perhibetur) habitum: sed intestina necessitate & naturâ duce expressum, quandoquidem ne ipse quidem Solon sitim perferre; nec Salomon famem vincere valebat. Suffodiunt enim istae omnes parietes, nullis teneri se vinculis patiuntur, solaeque leges & limites non agnoscunt. Hujus pugnae miram historiam refert Aeneas Silvius lib. de Europa, cap. 50. in haec verba: In agro Bononiensi pyrum aridam pastus gratia ex minoribus formicis famelicis complures ascendunt. supervenere majores non parvo numero, quae illas erepto faucibus bolo partim occiderant, partim dejecerant. Dejectae ad suam revertentes Myrmeciam sive acroposim, in itinere cum obvijs (quasi habito colloquio) injurias memorant, omnemque sociorum vim & numerum castris educunt. Post duas fere horas tot Minorum centuriae, tantae acies exortae sunt; ut totus ager nioro agmine atratus videretur, accessere stipatae omnes, & arboris undique stipitem circundantes, paulatim ascendere ceperunt. Majores, ubi hostes adesse animadverterent, conglobatae superne pugnam expectaverunt, postquam simul commisso praelio acies convenerant, Majores è minoribus permultas morsu rabido interemerunt, omnesque primo impetu ascendentes miserrimâ strage confectas disjecerunt, ut mortuarum cumulus ad pyri radices non parvus in terra succreverit.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 263.5-6","label":"263.5 to 263.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/263.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/263.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 264.5-7","label":"264.5 to 264.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/264.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/264.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}