{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 267.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 267.1-4","ref":"267.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/267.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/267.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/267.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Para tu interim aures, & aequus audias, quae de Formicarum viribus produnt Majores. Haud enim solis Serpentibus, Draconibus, Vrsis, Gryllis, Soricibus, Gliribus, Chamaeleonti, Vpupae, Pico, Martio, Alaudae, Philomelae, Phasiano, Motacillae, vel Gallinis, nunc ad famem levandam cibo nunc ad satietatem vomitione liberandam medicamento sunt, ut ex Plinio, Solino, Plutarcho, Palladio, Eustathio, Bellonio, Alberto, atque ipsa experientiâ, satis liquet. Verum & Mangi regionis incolas formicis rubris cum pipere conditis vesci, easque in maximis delicijs ponere, Nicolaus Venetus testatur. Conferunt item ad Gryllos, & pisces non nullos inescandos Rocam praesertim. Medicinam quod attinet, paucos morbos videre est, quibus non hae Deorum manus aliquam salutem. Torret te Febris, & veluti in Perilli machina vivus ureris? Audi mirabilem aquam, & ad illud extinguendum incendium (ut Gesnero ab amico relatum est) percelebrem. R. aque. font. li. j. mellis cochlearia iij. in cantharo conquassata collocentur in Myrmecia, sic ut facile incidant formicae: cum tot incidisse conspexeris, ut aqua incrassetur, cantharum concutito, ac (modo quo aquam rosaceam soles) destillatoDosis cochlearis dimidium, vel plus, pro aegri viribus; provocabit vomitum egregiè & per urinas etiam materiem morbi evacuabit. Plinius Quotidianam Tertiam, Quartanam atque omnem intermittentem febrem curari ex Magorum doctrina author est, si aeger omnium unguium praesegmina pro Formicarum aedibus projici curet; & si primam ea trahentem apprehenderit, colloque subnexam gestaverit. Aurium te dolor vexat? Eia, vitrum ovis Formicarum ipsisque cum formicis repleto, optimeque in furno clausum cum pane coquito donec panis calorem contraxerit. Tunc aquam invenies, ad dolorem aurium tollendum quotidiana infusione, certè vtilem. Oculo pannus praepositus visum impedit? è formicis rubris succum exprime; oculis infunde: corrodit enim ipsos cum aliquantulo dolore, & penitùs extirpat. Eroti: Trotula: Theophrastus. Ova Formicarum trita & auribus imposita, quemvis obtusum auditum citò sanant, Authore Marcello. Quidam conterunt, & aquosam substantiam exprimunt, ac instillant.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 266.5-6","label":"266.5 to 266.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/266.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/266.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 267.5-7","label":"267.5 to 267.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/267.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/267.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}