{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 27","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/27.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Subterrestres item apes aliam & formam obtinent & naturam. Nam alveares & arboricolae majores sunt, longiores, molliores, alatiores, ventre & dorso flavi ores. Illae vero sub terra in foraminibus parvis aedificant, breves, compactae, capitibus & antennis nigrae, toto fere corpore hirsutae, latera sola & caudam lanugo flavescens vestit, & revera plurimum exornat. Ex apibus autem aliae sibi aedes inveniunt silvestres, aliae stramineis corneisue tectis excipiuntur, Civiles atque urbanae; quae Apiarij curam cum scientia junctam non respuunt, imo quidem deosculantur & deamant. Sexum apum Philosophorum princeps confundit, sed maxima scriptorum natio distinguit; quorum alij faeminas majores esse statuunt & ἀκίνιοης; alij contra minores, cum aculeo. Sanior pars (mea saltem sententia) nullos mares praeter duces ac principes agnoscit, qui caeteris habiliores, majores, robustiores, domi semper propagationi incumbunt & raro nisi toto cum examine emigrant; quippe quos natura ad signa veneris frequentes esse jussit, nec unquam a suis faeminis abesse ordinavit. Has incubare, & avium more faetus diligenter fovere, atque membrana rupta excludere experientia testatur. Aetatum discrimina corporis habitu noscuntur. Nam nuperrimae natae alas tenuissimas habent & tremulas: anniculares, uti etiam bimae atque trimae nitidae sunt valde & tonsae, oleique similitudinem & colorem gestant: Septennes vero factae, pinguitudinem et glabritiem omnino omnem deponunt, nec quis postea è corporis cutisve figura & qualitate (ut in equis solet usuvenire,) certum aetatis annum computare potest. Seniores autem hirsutae, durae, rugis plenae, strigosae, aspectu tactuque horridae, oblongae, macrae, & venerabili quadam canitie insignes: id quod nobis Iuvenibus Ducissae Somersetiae ostensum fuisse (sub cujus cubiculo unum idemque examen ad tricesimum usque annum supererat) nequeo non confiteri, & Aeliano idem recensenti suffragium addere. Caeterum, ut forma horridiores videntur, sic experientia praecellunt atque industria: utpote quibus dies doctrinam auxit, & diuturnitas temporis ususque ad mellis conficiundi scientiam ipsas erudivit. CAP. II. De politicis ethicis & oeconomicis apum virtutibus. Pes regno non tyrannide reguntur: nec regem ἰαυν proprie Qvocatum successione, vel sorte suscipiunt, sed iudicio & prudenti electione; & quamvis sub rege libenter jugum ferunt, tamen libertatem retinent; quia praerogativam tenent judicij, regemque fide obligatum vehementer amant. Hic autem ut magnitudine & specie corporis (uti supra diximus) praecellit (ita quod in rege praecipuum est) morum mansuetudine. Habet enim aculeum, sed non utitur ad vindictam, unde reges aculeo carere nonnulli putarunt.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 26.5","label":"NOLOTORVINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/26.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/26.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 28","label":"NOLOTORVINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/28"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}