{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 28","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/28.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":424,"text":"Sunt enim leges naturae, non literis scriptae, sed moribus impressae, lenioresque ad puniendum sunt, quia potestate maximâ potiuntur, & quamvis ad privatas ulciscendas injurias lentuli videntur, tamen refractarios & rebelles non dimittunt impunes, sed aculei vulnere sauciant atque conficiunt. Paci vero sic student, ut neque volentes neque inviti molestiam exhibeant. Quis igitur non maximo odio Dionysios in Sicilia, Clearchum in Heraclea, Appollodorum Cassandrinorum praedonem prosequeretur? Quis illorum regibus supparasitantium nequitiam non abhorret, qui Monarchiam nihil esse aliud affirmant, nisi modum voluntatis implendae, & scientiam suppeditandae voluptatis? id quod longissimè abesse a bono principe debet, ne homo cum esse videretur, vel bestiolis hisce alatis deteriorem se prodat. Atque ut vita illorum non vulgaris est, ita nec ortus. Haud enim regia soboles vermiculus nascitur, ut reliquae, sed statim penniger, atque inter foetus suos adolescentes, si quem filium insulsum, inconcinnum, hirsutum, iracundiorem, male formatum, ingeniatumve compererit, eum concordi reliquarum suffragio è medio tollendum curat, ne distrahantur agmina, & subditi partium studio incensi corrumpantur. Hic modum caeteris statuit, ordinem prae scribit, alias aquare jubet, alias intus, favos fingere, extruere, expolire, suggerere; alias vero ad pastiones proficisci: provectas aetate domi fovet, juniores laboribus & vicissitudine munerum exercet, & quamvis ab opera mechanica immunitatem habet, tamen usu ferente ipse item laborat, neque unquam nisi valetudinis aut necessitatis gratiâ foras emigrat. Ac si ab aetate firmus sit, totius exercitus dux antecedit, seque cunctis periculis primum objicit: nec à reliquis vehitur lubens, nisi cùm senio vel morbo fractus, rectus nequit incedere aut volare: Nocte appetente, signo per cornicinem dato quies vulgo imperatur, vigilijsque dispositis, se ad somnum quisque accingit. Quoad rex vivit, tamdiu examen universum pace fruitur, omniaque perturbatione carent: fuci enim suis cellis libenter se continent, seniores suis sedibus vivunt contenti, nec natu minores in majorum lectos excurrunt. Rex separatim à reliquis habitat, eminentiore laxioreque palatio, cerino sepimento affabre facto, ceu muro quodam circumvallatus. Ab eo regia soboles seorsim juxta habitat; Patris matrisve (ut vocant) solo nutu acquiescentes. Rege autem extincto, subditi turbantur, fuci in apum cellis pariunt atque omnia miscentur. Aristoteles plures esse in uno examine reges aliquando meminit, quos potius proreges dicerem aut Regulos; quandoquidem (teste Antigono) certum sit, examina non minus perire plures reges habentia quàm quae nullum. Atque de bonis regibus hactenus: Maii vero hirsutiores sunt, atque magis fusci, nigri, & varij: quorum pro habitu damnabis ingenium Namque duae regum facies, duo corpora gentis. Alter erit maculis auro squallentibus ardens Et rutilis clarus squamis, insignis & ore, Foedior est alter multo quam puluere abacto, Quum venit & sicco terram spuit ore viator: Desidia latamque trahens inglorius alvum: hunc, Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 27","label":"NOLOTORVINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/27"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 29.1-5","label":"29.1 to 29.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/29.1"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}