{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 280","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 280","ref":"280","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/280","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/280.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Locum deinde affectum, primùm pueri ephebi lotio tepido foveto, & postea hoc pulvere aspergito. Cossi vero non solùm Ponti Phrygiaeque incolis alimento, atque in delicijs sunt (ut Germanis caseorum intestina atque Syrones) sed sanant item ulcera, lac augent, atque nomas, Plinio teste, combusti curant. Dypsaci vermis, Cavis Dentibus inditus mirè prodest. Plinius. In folliculo collo & brachijs appensus, Quartanis febribus remedio esse fertur. Dioscorides. Samuel Quickelbergius, doctus juvenis; in epistola quadam ad D. Gesnerum scripta, haec verba habet: Senex (inquit) quidam mihi herba, colligenti obviam venit, dum in capite Dipsaci vermiculum investigarem, & dixit; O te faelicem juvenem, si occultas hujus bestiolae virtutes, quae & multae & maximae sunt, certò scires. Rogatus autem ut eas mihi aperiret, obticuit; nullisque eò precibus adduci sese permisit. Erucas Brassicarias ejus solo contactu cadere morique Plinius asserit. Galedraconis vermes (quam plantam cum Dipsaco confundunt quidam) pixide conditos, adalligatosque cum pane brachio ejusdem lateris, cujus dens dolet, mire dolorem tollere, inquit Xenocrates. Cynosbati vermes somnum provocant, & ideo Germani nonnulli Schlafoirs appellant: imponuntur vivi (impari semper numero) paronychijs, easque certo sanare Quickelbergius testatur. Vermiculus in Carduo herba inventus, phaenicio inligatus, colloque suspensus, dolori dentium medetur. Marcellus. In Pimpinellae radice vermes qui inveniuntur, purpureum colorem reddunt incomparabilem (inquit Gesnerus;) ita ut mirer nihil de ipsis veteres attexuisse. Vermiculi omnes in spinosis herbis reperti, si quid cibi haereat in faucium isthmis, protinus infantibus mederi tradunt. Plinius. Brassicae vermiculis saepe dentem vitiosum confrica, & à paucis diebus ultrò excidet. Farinarij vermes ad Melanocephalas, & Philomelas capiendas nutriendasque nati videntur, nec est illis hyeme cibus salubrior; purgant siquidem, calefaciunt, & unà nutriunt, tenui vitae fomite donatas. De cocci vermium utilitate jam antea est dictum. Brasavolus idem de vitium vermibus affirmat, sed quàm rectè alij viderint; verùm non solùm tincturâ commodi, sed etiam in medicina necessarij, siquidem astringunt & siccant, sine morsu abstergunt, incarnant, epiphoras ex sanguine columbino sanant, oculis suffusis opitulantur, dysenteriam curant, difficili partui & collapsis viribus medentur, Melancholiam, timorem, epilepsiam auferunt; provocant urinam & menses, vulvam calfaciunt, solvunt aquam & choleram, cordis palpitationem sedant, eoque nomine confectionem Alkermes ingrediuntur, eique basim substernunt. Dioscor. Avic. Kiranides. Taceo quàm Herbarum arborumque vermiculis avidè pascuntur passeres, pici Martij, gallinae, rusticulae, gallinago, pardus, merula, corydalus, ficedula, junco, aliaeque aves permultae, quae nobis aut medicamento aut cibo esse solent. Nunc quia commoda cum incommodis Deus admiscuit, tum ut nostram prophylacticam prudentiam excitet, tum ut poenae peccatis debitae persolvantur, quomodo utrunque averti possit paucis ostendam. Ionas Ricini sub umbra refocillatus, tutum esse beatumque, tanto praesertim in aestu, existimavit. Verùm hanc Deus verme immisso abstulit, ut ejus & patientiam tentaret, & fragilitatem demonstraret. Eboracensis quidam Episcopus cognomento Grejus (ut nostri referunt annales) cum in maxima annonae caritate omnis generis frumento abundaret, tamen pauperculis commeatum yGoogle meatum prece pretioque petentibus denegavit.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 279-2","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/279-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/279-2"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 281","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/281"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}