{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 284.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 284.1-4","ref":"284.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/284.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/284.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/284.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Primum quod ijs, quibus innascuntur pediculi, prius fiunt pustulae quaedam in cute, quas si quis expungat, apparent pediculi. Deinde non fieri hoc malum nisi in praehumidis corporibus, vel à morbo diuturniore eoque Denique aves pisces & quadrupedia omnia laborare hoc humido vexatis. morbi genere, solo Asino excepto. Prima assertio mihi non placet, tum quod in cute capitis nascuntur plurimum pediculi, ubi minima est carnis portio; tum si nascerentur ex carne tantum corrupta, puerorum tenellorum capita (in quibus tam frequenter visuntur) adeo destituerentur carne, ut tota fere consumeretur. Quinetiam in Atrophia Hectica & marasmo plerunque abundant, ubi omnis caro ita eliquata est, atque exucca, ut nullus remaneat locus pediculorum generationi. Theophrastus diversam ab Aristotele habet sententiam, affirmans pediculos oriri ex sanguine corrupto & putrefacto: id quod Hie ron. Mercurialis loco prius citato infringere his ratiunculis contendit. Primum quia in febribus a sanguine putrescente natis, nullus apparet pediculorum proventus. Secundò quia si fierent à sanguine, aliqui saltem apparerent coloris rubri atque sanguinei, cum orta suis attestantur principijs; sed nulli tales videntur; Ergo, &c. Quo sanè in loco principia duo petere videtur vir alioquin eruditissimus. Nam in puerorum nostrorum capitibus ruberrimi & miniati pediculi creberrimè reperiuntur, & è Synocho putrida convalescentibus similes item nonnulli mixtique coloris plurimi conspiciuntur. Galenus 1. De comp. medic. sec. loc. cap. 7. & Avicenna lib. 4. fen. 7. tract. 5. cap. 26. aliam eorum causam recensent, & Mercurialis judicio, omnium verissimam. Nempe ex calidis excrementis tertiae & ultimae concoctionis putrefactis, non acribus, non pravis. Quorum sententia ut rectè intelligatur, sciendum est; ubi sanguis in substantiam membrorum convertitur, multa excrementorum genera produci, quorum alia dissolvuntur per insensibilem transpirationem, alia per sudorem, alia convertuntur in sordem, alia vero in cute retinentur. Quae in cute supremâ retinentur, furfurationem faciunt; si in profundâ cute retinentur, aut sunt prava, aut acria, ophiasin pariunt. Si autem neque acria fuerint nec prava, pediculos ibidem gignunt.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 283.5-6","label":"283.5 to 283.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/283.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/283.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 284.5-7","label":"284.5 to 284.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/284.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/284.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}