{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 285.1-4","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 285.1-4","ref":"285.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/285.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/285.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/285.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Non tamen semper aliò se subducunt in mortuis, aliquando (ut libitinarij affirmant) circa os ventriculi, & sub mento juxta asperam arteriam etiamnum haerent; quae loca caloris nativi plenissima ubi semel petierint, non contemnendum vicinae mortis indicium est. Multum ad eorum generationem facit item complexio, regio, & cultus Quibusdam enim plurimi, nonnullis pauciores, quibusdam quacunque in Orbis plaga omnino nulli innascuntur. Scribit Oviedus, lib. Navig. cap. 82. In India occidentali Christianis ne in capite quidem pediculos innasci; quum tamen incolae valde sint (ut Plauti verbo utar) pedicosi. Animadverterunt etiam nostrates iter maris Indici ingressi, ubi Asores Insulas à tergo reliquerint, pediculos confestim omnes tabescere; atque ubi eas reviserint, iterum innumeros alios subito oriri. Rationem puto (ut hic Pennium adjuvem haesitantem,) caloris inter Tropicos exuperantiam, quae non illis solum alimentum sed & elementum quodammodo exugit. Vespucius de insula D. Thomae testatur, nigros ibi homines pediculis scatere, albos illo taedio non affici. Cultum corporis quod attinet: Pediculorum causâ Hibernia infamis audit, adeo ut tota illa insula diffluere ipsis credatur. Caeterum per gentis sorditiem atque mundi muliebris inopiam id accidisse palam est, quod Angli corporis colendi studiosiores, frequenti indusiorum lotione mutationeque, pestem illam (post tot annorum ibidem facta hospitia) evitarunt. Hinc videas castra & ergastula pediculorum quoque plenissima, putrefacto scilicet in ijsdem semper vestibus sudore, unde subministrata materia ortum, calore mediante, ducunt. Sic qui Diatae negligentiores ingluvie & illuvie delectantur viperasque, raphanos, ocymum, caricas, xyloaloen, apium hortense, dacty losque ingurgitant, putrefactis postea humoribus, inter cutem pediculos pariunt, ut Diodorus in Empiricis, Simon Sethi, Aetius, atque Plinius affirmant. Dioscorides tamen ex esu viperarum pediculos nasci, rem à veritate longissimam esse dicit. Lana ovis à lupo occisae pediculos gignit, si vestis ex ea sudore madeat: quod sane Aristotelis Plinijque commentum sit; attamen experientia quemlibet docuerit, pannos equino adipe inunctos quàm cuissime illud efficere. Aelianus asserit eum pediculorum multitudine afflictum fore, quem oleo inunxeris, in quo Stellio sit suffocatus. Contra horrendum hunc affectum, quem φθplam vocant Graeci, varij varia remedia excogitarunt.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 284.5-7","label":"284.5 to 284.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/284.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/284.5"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 285.5-7","label":"285.5 to 285.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/285.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/285.5"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}