{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 29.1-5","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 29.1-5","ref":"29.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/29.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/29.1.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Atque hactenus de regibus & ducibus, nunc de Vulgo apum orationem instituemus. Apes nec fera nec placida animalia, sed mediae inter utrumque naturae, omnium autem officiosissimae sunt juxta & commodissimae. Aculeus ijs et vitam praebet & mortem, eo siquidem privatę certo pereunt, praeditę autem vim hostilem ab examine propellunt. Harum nullae sunt desides, licet non omnes μολιτέργοι: neque maxime inertes, moribus fucos referunt; haud enim favos corrumpunt, neque melli insidiantur, sed ex floribus aluntur etiam ipsae, & cum alijs evolantes compascuntur. Quamvis item nonnullae mellis conficiendi & condendi industria carent, habent tamen suam quaeque provinciam & artem in qua se exerceant. Hae enim aquam regi, & apibus senio consitis apportant. Seniores si valentulae fuerint, ad regij corporis stipationem seliguntur: utpote canâ fide, & debitâ rerum administratione perspectae. Aliae aegrotas in medicinam latas curant; & ex aniso, croco, hyacintho, mel ipsis medicamentosum & alimentoSi quae vesum simul colligunt, conficiunt, offerunt, & propinant. rò annis vel morbo laborantes vitâ excidant, confluunt confestim vespilones, quae humeris quasi in sandapila cadaver efferunt, ne immunditie, putridine, squalore, puris favis & nitidis labem aspergant: Neque desunt apibus, duces, legati, veterani, cornicines, buccinatores, tibicines, excubitores, speculatores, milites, qui melleam suppellectilem, non secus, ac si urbecula esset, asservant, & fures advolantes, cuniculosque agentes vermes meritis modis puniunt & affligunt. Ne taciti fures videantur, inter volandum murmur & bombum edunt, qui simul cum volatu audiri incipit & finiri, qui sonus si ve ex ore fiat, sive alarum motu, litigant Aristoteles atque Hesychius; nec mihi unquam ille oculus, qui rem tot involucris abditam dijudicet. Tibicines vero & cornicines ζίγγον edunt Hesychio (Angli item Sing vocant) eumque vigiliarum, somni opereve signum & tesseram statuunt. Tanto sui regis tuendi desiderio tenentur, ut eum solum prodire non sustineant, sed utrinque divisâ acie conglomerantes claudunt & muniunt. Quod si in itinere rex ipse fortè aberrarit; vel vi tempestatum actus disparuerit, omnes inquirere & odore tanquam sagaci persequi, donec quid de ipso fiat certo acceperint. Volatuque & taedio procellarum fatigatum plebs ipsa alarum vehiculo ceu inthensa quadam gestantes, domum portant. Si perierit, omnes discedunt, vel fortè aliquandiu haerentes, favos tantum conficiunt, sed mel nullum; tandemque desides, morbosae, extenuatae, suo usque tabo madentes, misere pereunt.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 28","label":"NOLOTORVINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/28"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 29.6-7","label":"29.6 to 29.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/29.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/29.6"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}