{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 294-2","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 294-2","ref":"294-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/294-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/294-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/294-2.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"mulorum. Quidam aures dolentes melle Cimicario inungunt, magno cum salutis fructu. Vomitum quoque cohibent, Marcello teste, remediumque expertum asserit, si in ovo sorbili Cimex contritus a jejuno rem ignorante sorbeatur. Eos contra aspidis, Vipera, atque omnium serpentum venena facere, inde probare vult Plinius, quod Gallinae ijs vescentes, à talium animalium ictu peritant illaesae. Ad stranguriam & calculum pellendum, Cimices contritos laudat, Aetius. Vegetius hoc in casu, unum Cimicem in aurem, alterum in meatum penis imponit, & leni locorum fricatione; urinam statim reddi affirmat: quod remedium videtur ex Herode in Hippiatricis mutuatus. Gal. Eup. 5. Cimices non solum urinam provocare asserit, sed etiam per novem dierum spatium epotos, eandem involuntarie labentem pueris sistere. Hos ex vino, jusculo, vel aqua calida bibitos, Calculo laborantes mirifice juvare Valarandus Douvres Insulanus, Pharmacopoeus Lugdunensis doctissimus, saepe retulit. Cineres ipsorum idonea cum decoctione per clysterem injectos in calculo item pellendo, recentiores mirè celebrant: Contritis & colis meatui illitis, protinus Vrinam provocat Marcellus. Sunt (inquit Gesnerus) qui in Colico dolore Cimices quatuor vivos ex vino mane bibendos praescribunt, & jejunium duarum horarum postea injungunt, totidemque duabus ante caenam horis propinant; & sic die sequente, donec duodecim cimices devoraverint: fastidiendum hercle remedium, sed nec novum in desperato illo dolore, & praesentaneum. Functium urbis Tigurinae praetorem, ejusque aliquot nepotes secundo haustu liberavit, fereque ad Encomium Cimicis scribendum excitavit. Externos quod spectat morbos: si pilas radicitus evellas, & locum affectum sanguine Cimicum illinas, siccarique permittas; ex Galeni, Aetij, & Noni sententia nunquam renascentur. Cum Anserino adipe & Cimicibus perunctis mammis; dolores minuere, molas uteri erumpere, Scabiem matricis sedari, narrat Plinius. Cornelius Gemma in appendice operis Cosmocrit. mentionem facit mulieris, in cujus calvaria aperta, magna Cimicum multitudo erat reperta. CAP. XXVI. De Ricino & Reduvio. Icinus vulgo Graecorum κότον, Hesichio ἀπότονος, Suidae κόντος. alijs καννοῤῥαιστος. Sypontinus non rectè κυτομῆαν vocat, quum alis caANNOreat. Arabibus, Alcharad, Alfesases, Alhalem, ut Bellunensis refert. Ferlini etiamnum hodie (inquit Hermolaus Barb.) ut ex Didymo Zelonote accepimus, Ricinos ῥαια appellant. Latine Ricinus dicitur, quia Ricini plantae semina imitatur. Gaza Reduvium vocat; Albertus non nuspiam Tacam appellat. Albertus item Vincentius, & Guillerinus de Conchis, Eugulam nominant. Cicum primùm dictam reor, (inquit Scaliger quia PedimenseLIB. 2. quia in idem cum Crotone est. Italis Zeva. Germanis Holtz bock. Gallis Plata, ob corporis compressionem. Anglis Woodteek vocatur. Quidam Ricinum & Reduvium isto modo, rectissime quidem, distinguunt.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 294","label":"CAP. XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/294"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 295.1-4","label":"295.1 to 295.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/295.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/295.1"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}