{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 317.5-7","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 317.5-7","ref":"317.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/317.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/317.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/317.5.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Panis verò non fermentatus lumbriculos gignit (is enim nemini prorsus est accommodus) & omnia humida, & quae facilè intus vitiantur. In omni autem Lumbricorum genere abstinentia maxime prodest, qua eorum generatio prohibetur: at quum infestant, exiguo cibo sed frequenti utendum: qui maximè convenit, cum lacerasse desinunt. Qui vero Ascaridibus infestantur, cibis boni succi uti debent, & qui facillime concoquantur: ne scilicet illorum vires ad rectum intestinum pertingant. Namque nutrimenti idonea pro eorum generatione materia consumitur. Hactenus quiassumuntur cibi ac potus. Reliqua verò quinque genera, quae non usquequaque sunt manifesta, summa etiam cum brevitate pertractabimus, à somno exorsi. Is brevis admodum non sit, nimisue longus: nocturnus potiùs quàm diurnus, duabus (quod minimum est) horis à cibo. Longa praeterea ocia laedunt, exercitium prandium praecedat, quies sequetur, nec quilibet motus exercitium putandus, sed ille tantum per quem respiratio permutatur; nisi fortè sumpto adversus lumbricos medicamento; tunc enim equitatione opus est, aut cursu, quibus corpus concutiatur: siquidem faciliùs emittuntur acri exercitatione aut labore; haec vero difficile a pueris observantur. Danda porrò est opera, ut alvus bis eat; quod si non sponte fiat, molli balano, vel clysmate aliquo citanda ex ijs confecto, quae in hisce affectibus ex usu esse solent. Animae omnes affectus, quicunque sint, omnino sunt fugiendi; veluti rixae, irae, tristitiae, majoresque curae & cogitationes, maestitiae, timores, invidiae, & id genus reliquae perturbationes, potissimumque à cibo. Siquidem alterant, atque à naturali statu corpus avertunt. Frigora vitent, Aquilones; nec nudis obambulent pedibus.","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 317.1-4","label":"317.1 to 317.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/317.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/317.1"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 318.1-4","label":"318.1 to 318.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/318.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/318.1"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}