{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Insectorum theatrum 330","citation":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum 330","ref":"330","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/330","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/330.md","author":{"name":"Thomas Moffett","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett"},"work":{"title":"Insectorum theatrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"CAP. XXXIV. De Lumbricis extra Intestina nascentibus, & praesertim de Eulis. ITI Vi in capite, cerebro, pulmonibus, hepate, liene, vesica, venis, musculisque vivi oriuntur Lumbrici, ex ijsdem quibus intestinales causis proveniunt, & ijsdem pereunt remedijs. Eulae verò Hippocraticae, ab Anglis Magots & Gentels dictae, sunt Vermes depedes, Ascaridibus non dissimiles, sed breviores nonnihil, & pro longitudine crassiores. Hos in morticinijs putridisque carnibus natos nemo non vidit, & in mortuis quandoque membris chirurgorum incuria: cum scilicet medicamentum applicant, quod cum vulnere aut ulcere computrescit. Hippocrates vocat Ευλὰς, ἐκάληκας νεκροῖς σώμασιν ἐγγινομενοῆς: à Suida κακὰ θηρία, σαρκοράγνι: à Lucretio saeva vermina dicuntur: ευλαι juxta Plutarchum σκώληκις εἶσιν ὑπὸ φθορὸς καὶ σηπίδονος ἐκ τοῦ περιττώματος ἀναζεοντες. Horum mentionem facit Homerus ἰλιαδ. τ. &. v. Vermes ex putrilagine ortos, in auribus, longè minores, quam qui in ulceribus, Euias item vocari scribit Caelius; quos Latinè scribentes impropriè blatias aurium appellant, quum nec figurâ nec formâ nec notâ aliâ aliqua consentiant. Vermiculi denique e muscarum ovis in carnibus aestate orti (Angli Fly-blowes, Germani Maden vocant) ut Carmersius notavit, inter ἐυλα censentur; quae verò in carne porcina & larido Eulae gignuntur, peculiari nomine à Festo & Perotto Tarni vocantur. Eulae autem vel caudatae sunt, vel caudae expertes; Galli. nae utrisque vescuntur, & aliae forte aves. Vt mulier concipiat, Hippocrates Origano & rosaceo tritas accipit, caudatorum tres quatuorve portiones cum ori matricis apponit, primo de morb. mulier. Alio item loco ejusdem lib. capita horum vermium cum secundina mulieris & alumine Aegyptiaco ac anserino adipe diluta, in lana apponijusserat. quum adolescens esset, & morbo Ferunt Democratem Atheniensem, comitiali teneretur, ad Delphos profectum Deumque rogasse, quid ei comitiali morbo laboranti consuleret, ac Pythiam respondisse: μεῖζον ἀειράμενος κιραλῆς ποιμνῆτον ἐυλὴν μηκεδος ἀχονόμοιο, δέρας περικάμβαλε μύλου ἐρπυστὰν πολύπλεγατον εὑρίνων ἀπὸ κόρσης. Longum de grege tolle capellae vertice vermem Ruris amatricis, & ovis de tergore circum Multivago vermi pecoris de fronte revulso. Democrates cum haec audisset, Theognostrum Democratium nonagesimum","prev":{"citation":"Insectorum theatrum 329","label":"329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/329"},"next":{"citation":"Insectorum theatrum 330-2","label":"CAP. XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/330-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/330-2"},"credit":{"text":"Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum","quality":"ocr"}}